Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 1 - Traduzione 3

Cui dono lepidum novum libellum arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas. Iam tum, cum ausus es unus Italorum omne aevum tribus explicare cartis Doctis, Iuppiter, et laboriosis! Quare habe tibi quidquid hoc libelli— qualecumque, quod, o patrona virgo, plus uno maneat perenne saeclo!
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 3 - Traduzione 3

Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum: passer mortuus est meae puellae, passer, deliciae meae puellae, quem plus illa oculis suis amabat. nam mellitus erat suamque norat ipsam tam bene quam puella matrem, nec sese a gremio illius movebat, sed circumsiliens modo huc modo illuc ad solam dominam usque pipiabat. qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. at vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis: tam bellum mihi passerem abstulistis o factum male! o miselle passer! tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 1 - Traduzione 4

"Cui dono lepidum novum libellum arido modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas, iam tum, cum ausus es unus Italorum omne aevum tribus explicare chartis, doctis, Iupiter, et laboriosis. quare habe tibi quidquid hoc libelli, qualecumque; quod, o patrona virgo, plus uno maneat perenne saeclo!"
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 8 - Traduzione 4

Miser Catulle, desinas ineptire et quod vides perisse perditum ducas. Fulsere quodam candidi tibi soles, cum ventitabas quo puella ducebat, amata nobis quantum amabitur nulla. Ibi illa multa tum iocosa fiebant, quae tu volebas nec puella nolebat. Fulsere vere candidi tibi soles. Nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli, nec quae fugit sectare, nec miser vive, sed obstinata mente perfer, obdura. Vale, puella, iam Catullus obdurat, nec te requiret nec rogabit invitam. At tu dolebis, cum rogaberis nulla. Scelesta, vae te. Quae tibi manet vita? Quis nunc te adibit? Cui videberis bella? Quis nunc amabis? Cuius esse diceris? Quem basiabis? Cui labella mordebis? At tu, Catulle, destinatus obdura.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 1 - Traduzione 5

Cui dono lepidum novum libellum arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas, iam tum, cum ausus es unus Italorum omne aevum tribus explicare cartis, doctis, Iuppiter, et laboriosis. Quare habe tibi quidquid hoc libelli qualecumque; quod, o patrona virgo, plus uno maneat perenne saeclo.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 50

Hesterno, Licini, die otiosi multum lusimus in meis tabellis, ut convenerat esse delicatos: scribens versiculos uterque nostrum ludebat numero modo hoc modo illoc, reddens mutua per iocum atque vinum. Atque illinc abii tuo lepore incensus, Licini, facetiisque, ut nec me miserum cibus iuvaret nec somnus tegeret quiete ocellos, sed toto indomitus furore lecto versarer, cupiens videre lucem, ut tecum loquerer simulque ut essem. At defessa labore membra postquam semimortua lectulo iacebant, hoc, iucunde, tibi poema feci, ex quo perspiceres meum dolorem. Nunc audax cave sis, precesque nostras, oramus, cave despuas, ocelle, ne poenas Nemesis reposcat a te. Est vemens dea: laedere hanc caveto.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 1 Nugae - Carme 31 - Traduzione 2

Paene insularum, Sirmio, Insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique vasto fert uterque neptunus, quam te libenter quamque laetus inviso, vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos liquisse campos et videre te in tuto. O quid solutis est beatius curis, cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi venimus larem ad nostrum, desideratoque acquiescimus lecto? Hoc est quod unum est pro laboribus tantis. Salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude gaudente; vosque, o Lydiae lacus undae, ridete quidquid est dome cachinnorum.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 2 Carmina Docta - Carme 65

Etsi me assiduo confectum cura dolore sevocat a doctis, Ortale, virginibus, nec potis est dulcis Musarum expromere fetus mens animi, tantis fluctuat ipsa malis-- namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratris pallidulum manans alluit unda pedem, Troia Rhoeteo quem subter litore tellus ereptum nostris obterit ex oculis. alloquar, audiero numquam tua loquentem numquam ego te, vita frater amabilior, aspiciam posthac? at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte canam, qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias, absumpti fata gemens Ityli- sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto haec expressa tibi carmina Battiadae, ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis effluxisse meo forte putes animo, ut missum sponsi furtivo munere malum procurrit casto virginis e gremio, quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur, atque illud prono praeceps agitur decursu, huic manat tristi conscius ore rubor.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 96

Si quicquam mutis gratum acceptumque sepulcris accidere a nostro, Calve, dolore potest, quo desiderio veteres renovamus amores atque olim missas flemus amicitias, certe non tanto mors immatura dolori est Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 75

Huc est mens deducta tua mea, Lesbia, culpa atque ita se officio perdidit ipsa suo, ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias, nec desistere amare, omnia si facias.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 76

Siqua recordanti benefacta priora voluptas est homini, cum se cogitat esse pium, nec sanctam violasse fidem, nec foedere nullo divum ad fallendos numine abusum homines, multa parata manent in longa aetate, Catulle, ex hoc ingrato gaudia amore tibi. Nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt aut facere, haec a te dictaque factaque sunt. Omnia quae ingratae perierunt credita menti. Quare iam te cur amplius excrucies? Quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis, et dis invitis desinis esse miser? Difficile est longum subito deponere amorem, difficile est, verum hoc qua lubet efficias: una salus haec est, hoc est tibi pervincendum, hoc facias, sive id non pote sive pote. O di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam extremam iam ipsa in morte tulistis opem, me miserum aspicite et, si vitam puriter egi, eripite hanc pestem perniciemque mihi, quae mihi subrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias. Non iam illud quaero, contra me ut diligat illa, aut, quod non potis est, esse pudica velit: ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. O di, reddite mi hoc pro pietate mea.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 83

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit: haec illi fatuo maxima laetitia est. mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret, sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, irata est. hoc est, uritur et loquitur.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 86

Quintia formosa est multis. mihi candida, longa, recta est: haec ego sic singula confiteor. totum illud formosa nego: nam nulla venustas, nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est, tum omnibus una omnis surripuit Veneres.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 85

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris. nescio, sed fieri sentio et excrucior.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 87

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam vere, quantum a me Lesbia amata mea est. Nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 92

Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam de me: Lesbia me dispeream nisi amat. quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam assidue, verum dispeream nisi amo.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 93

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere, nec scire utrum sis albus an ater homo.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 95

Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem quam coepta est nonamque edita post hiemem, milia cum interea quingenta Hortensius uno . . . . . . . . . Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas, Zmyrnam cana diu saecula pervoluent. at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam et laxas scombris saepe dabunt tunicas. . . . . . . . . . Parva mei mihi sint cordi monimenta ..., at populus tumido gaudeat Antimacho.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 77

Rufe, mihi frustra ac nequiquam credite amice (frustra? immo magno cum pretio atque malo), sicine subrepsti mi, atque intestina perurens ei misero eripuisti omnia nostra bona? eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum vitae, heu nostrae pestis amicitiae.
…continua

Liber Catullianus - Sezione 3 Epigrammata - Carme 70

Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua.
…continua