Brani Classici - Fedro - Favola Volpe e corvo - (Fabulae, 1. 13)
Quae se laudari gaudent verbis subdolis,
serae dant poenas turpi paenitentia.
Cum de fenestra corvus raptum caseum
comesse vellet, celsa residens arbore,
vulpes invidit, deinde sic coepit loqui:
‘O qui tuarum, corve, pinnarum est nitor!
Quantum decoris corpore et vultu geris!
Si vocem haberes, nulla prior ales foret’.
At ille, dum etiam vocem vult ostendere,
lato ore emisit caseum; quem celeriter
dolosa vulpes avidis rapuit dentibus.
Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.
…continua
Brani Classici - Fedro - Favola L'asino e il vecchio - (Fabulae, 1. 15)
In principatu commutando saepius nil praeter domini nomen mutant pauperes. Id esse verum parva haec fabella indicat.
Asellum in prato timidus pascebat senex. Is hostium clamore subito territus suadebat asino fugere, ne possent capi.
At ille lentus: “Quaeso, nun binas mihi clitellas impositurum victorem putas?”. Senex negavit. “Ergo quid refert mea cui serviam? Clitellas dum portem meas”.
…continua
Brani Classici - Fedro - Favola Rane temono combattimenti tra tori - (Fabulae, 1. 30)
Humiles laborant ubi potentes dissident.
Rana e palude pugnam taurorum intuens,
‘Heu, quanta nobis instat pernicies’ ait.
interrogata ab alia cur hoc diceret,
de principatu cum illi certarent gregis
longeque ab ipsis degerent vitam boves,
‘Sit statio separata ac diversum genus;
expulsus regno nemoris qui profugerit,
paludis in secreta veniet latibula,
et proculcatas obteret duro pede.
Ita caput ad nostrum furor illorum pertinet’.
…continua
Brani Classici - Fedro - Favola La prepotenza del leone - (Fabulae, 1. 5)
Numquam est fidelis cum potente societas: testatur haec fabella propositum meum. Vacca et capella et patiens ovis iniuriae socii fuere cum leone in saltibus. Hi cum cepissent cervum vasti corporis, sic est locutus, partibus factis, leo: "ego primam tollo, nominor quoniam leo: secundam, quia sum socius, tribuetis mihi; tum, quia plus valeo, me sequetur tertia; malo afficietur si quis quartam tetigerit". Sic totam praedam sola improbitas abstulit.
…continua
Brani Classici - Fedro - Favola Il lupo e l'agnello - (Fabulae, 1.1)
Ad rivum eundem lupus et agnus venerant siti compulsi: superior stabat lupus, longeque inferior agnus: tunc fauce improba latro incitatus iurgii causam intulit. Cur, inquit, turbulentam fecisti mihi istam bibenti? Laniger contra timens, qui possum, quaeso, facere quod quereris, Lupe? A te decurrit ad meos haustus liquor. Repulsus ille veritatis viribus, ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi. Respondit Agnus: equidem natus non eram... Pater hercle tuus, inquit, maledixit mihi. Atque itam correptum lacerat iniusta nece. Haec propter illos scripta est homines fabula, qui fictis causis innocentes opprimunt.
…continua
Brani Classici - Fedro - Favola Due muli ed i ladroni - (Fabulae, 2. 7)
Muli gravati sarcinis ibant duo:
unus ferebat fiscos cum pecunia,
alter tumentis multo saccos hordeo.
ille onere dives celsa cervice eminens,
clarumque collo iactans tintinabulum;
comes quieto sequitur et placido gradu.
subito latrones ex insidiis advolant,
interque caedem ferro ditem sauciant:
diripiunt nummos, neglegunt vile hordeum.
spoliatus igitur casus cum fleret suos,
«Equidem» inquit alter «me contemptum gaudeo;
nam nil amisi, nec sum laesus vulnere».
Hoc argumento tuta est hominum tenuitas,
magnae periclo sunt opes obnoxiae.
…continua
Brani Classici - Fedro - Favola Il galletto e la perla - (Fabulae, 3. 12)
In sterculino pullus gallinacius
dum quaerit escam margaritam repperit.
«Iaces indigno quanta res» inquit «loco!
Hoc si quis pretii cupidus vidisset tui,
olim redisses ad splendorem pristinum.
Ego quod te inveni, potior cui multo est cibus,
nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest.»
Hoc illis narro qui me non intellegunt.”
…continua
Brani Classici - Fedro - Favola Il macellaio e la scimmia - (Fabulae, 3. 4)
Pendere ad lanium quidam vidit simium
inter relicuas merces atque opsonia;
quaesivit quidnam saperet. Tum lanius iocans
«Quale» inquit «caput est, talis praestatur sapor.»
Ridicule magis hoc dictum quam vere aestimo;
quando et formosos saepe inveni pessimos,
et turpi facie multos cognovi optimos.
…continua
Brani Classici - Fedro - Favola Vizi umani - (Fabulae, 4. 10)
Peras imposuit Iuppiter nobis duas:
propriis repletam vitiis post tergum dedit,
alienis ante pectus suspendit gravem.
Hac re videre nostra mala non possumus;
alii simul delinquunt, censores sumus.
…continua
Brani Classici - Fedro - Favola Due calvi - (Fabulae, 5.6)
Invenit calvus forte in trivio pectinem.
Accessit alter aeque defectus pilis.
"Heia!" inquit,"in commune quodcumque est lucri".
Ostendit ille praedam et adiecit simul:
"Superum voluntas favit; sed fato invido
carbonem, ut aiunt, pro thesauro invenimus".
Quem spes delusit, huic querela convenit.
…continua