Brani Classici - Virgilio - Egloga Talia, musa campestre - (Bucoliche, 6. vv. 1 - 12)

Prima Syracosio dignata est ludere uersu nostra, neque erubuit siluas habitare, Thalia. Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem uellit, et admonuit: "Pastorem, Tityre, pinguis pascere oportet ouis, deductum dicere carmen." Nunc ego (namque super tibi erunt, qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella) agrestem tenui meditabor harundine musam. Non iniussa cano. Si quis tamen haec quoque, si quis captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae, te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
…continua

Brani Classici - Virgilio - Versi Felix qui potuit rerum cognoscere causas - (Georgiche, 2. vv. 490 - 499)

Felix qui potuit rerum cognoscere causas atque metus omnis et inexorabile fatum subiecit pedibus strepitumque Acherontis auari: fortunatus et ille deos qui nouit agrestis Panaque Siluanumque senem Nymphasque sorores. illum non populi fasces, non purpura regum flexit et infidos agitans discordia fratres, aut coniurato descendens Dacus ab Histro, non res Romanae perituraque regna; neque ille aut doluit miserans inopem aut inuidit habenti. quos rami fructus, quos ipsa uolentia rura
…continua

Brani Classici - Virgilio - Versi Morte del toro - (Georgiche, 3. vv. 115 -124)

ecce autem duro fumans sub vomere taurus 515 concidit et mixtum spumis vomit ore cruorem extremosque ciet gemitus. it tristis arator maerentem abiungens fraterna morte iuvencum, atque opere in medio defixa reliquit aratra. non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt 520 prata mouere animum, non qui per saxa uolutus purior electro campum petit amnis; at ima solvuntur latera, atque oculos stupor urget inertis ad terramque fluit devexo pondere cervix.
…continua

Brani Classici - Virgilio - Versi Il lavoro - (Georgiche, I. vv. 125 - 159)

Ante Iovem nulli subigebant arva coloni: ne signare quidem aut partiri limite campum fas erat; in medium quaerebant, ipsaque tellus omnia liberius nullo poscente ferebat. ille malum virus serpentibus addidit atris praedarique lupos iussit pontumque moveri, mellaque decussit foliis ignemque removit et passim rivis currentia vina repressit, ut varias usus meditando extunderet artis paulatim, et sulcis frumenti quaereret herbam, ut silicis venis abstrusum excuderet ignem. tunc alnos primum fluuii sensere cauatas; navita tum stellis numeros et nomina fecit Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton. tum laqueis captare feras et fallere visco inventum et magnos canibus circumdare saltus; atque alius latum funda iam verberat amnem alta petens, pelagoque alius trahit umida lina. tum ferri rigor atque argutae lammina serrae (nam primi cuneis scindebant fissile lignum), tum variae venere artes. labor omnia vicit improbus et duris urgens in rebus egestas. prima Ceres ferro mortalis vertere terram instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae deficerent silvae et victum Dodona negaret. mox et frumentis labor additus, ut mala culmos esset robigo segnisque horreret in arvis carduus; intereunt segetes, subit aspera silva lappaeque tribolique, interque nitentia culta infelix lolium et steriles dominantur avenae. quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris et sonitu terrebis avis et ruris opaci falce premes umbras votisque vocaveris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis aceruum concussaque famem in siluis solabere quercu.
…continua