Facta et dicta memorabilia - Libro 1 Capitolo 8 (ext.) - Paragrafo 10

Quae tam pertinax necessitas in patre filio Alexandro consimilis apparuit: si quidem Callanus Indus sua sponte se ardenti rogo superiecturus, interpellatus ab eo ecquid aut mandaret aut dicere vellet, "Brevi te", inquit, "videbo": nec id sine causa, quia voluntarium eius e vita excessum rapida mors Alexandri subsecuta est.
…continua

Facta et dicta memorabilia - Libro 1 Capitolo 8 (ext.) - Paragrafo 9 - Poteri di oracoli e profezie

Eodem oraculo Macedonum rex Philippus admonitus ut a quadrigae violentia salutem suam custodiret, toto regno disiungi currus iussit eumque locum, qui in Boeotia Quadriga vocatur, semper vitavit. Nec tamen denuntiatum periculi genus effugit: nam Pausanias in capulo gladii, quo eum occidit, quadrigam habuit caelatam.
…continua

Facta et dicta memorabilia - Libro 4 Capitolo 7 (ext.) - Paragrafo 1 - Damone e Finzia

Haeret animus in domesticis, sed aliena quoque bene facta referre Romanae urbis candor hortatur. Damon et Phintias Pythagoricae prudentiae sacris initiati tam fidelem inter se amicitiam iunxerant, ut, cum alterum ex his Dionysius Syracusanus interficere vellet, atque is tempus ab eo, quo prius quam periret domum profectus res suas ordinaret, impetravisset, alter vadem se pro reditu eius tyranno dare non dubitaret. Solutus erat periculo mortis qui modo gladio cervices subiectas habuerat: eidem caput suum subiecerat cui securo vivere licebat. Igitur omnes et in primis Dionysius novae atque ancipitis rei exitum speculabantur. Adpropinquante deinde finita die nec illo redeunte unus quisque stultitiae tam temerarium sponsorem damnabat. At is nihil se de amici constantia metuere praedicabat. Eodem autem momento et hora a Dionysio constituta et eam qui acceperat supervenit. Admiratus amborum animum tyrannus supplicium fidei remisit insuperque eos rogavit ut se in societatem amicitiae tertium sodalicii gradum mutua culturum benivolentia reciperent. Hascine vires amicitiae? Mortis contemptum ingenerare, vitae dulcedinem extinguere, crudelitatem mansuefacere, odium in amorem convertere, poenam beneficio pensare potuerunt. Quibus paene tantum venerationis quantum deorum inmortalium caerimoniis debetur: illis enim publica salus, his privata continetur, atque ut illarum aedes sacra domicilia, harum fida hominum pectora quasi quaedam sancto spiritu referta templa sunt.
…continua

Facta et dicta memorabilia - Libro 4 Capitolo 8 - Paragrafo 5 - Tito Quizio Flaminio proclama la libertà dei Greci

[...] Philippo enim Macedoniae rege superato, cum ad Isthmicum spectaculum tota Graecia convenisset, T. Quintius Flaminius, tubae signo silentio facto, per praeconem haec verba recitari iussit: "Senatus populusque Romanus et T. Quintus Flamininus imperator omnes Graeciae urbes, quae sub dicione Philippi regis fuerunt, liberas atque immunes esse iubet". Quibus auditis, maximo et inopinato gaudio homines perculsi, primo veluti non audisse se quae audierant credentes, obticuerunt. Iterata deinde pronuntiatione praeconis, tanta cauelum clamoris alacritate compleverunt, ut certe constet aves, quae supervolabant, adtonitae paventesque decidisse. [...]
…continua

Facta et dicta memorabilia - Libro 4 Capitolo 8 (ext.) - Paragrafo 2 - Un uomo estremamente generoso

Subnectam huic Acragantinum Gillian, quem propemodum ipsius liberalitatis praecordia constat habuisse. Erat opibus excellens, sed multo etiam animo quam divitiis locupletior semperque in eroganda potius quam in corripienda pecunia occupatus, adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae officina crederetur: illinc enim publicis usibus apta monumenta extruebantur, illinc grata populi oculis spectacula edebantur, illinc epularum magnifici apparatus labentique annonae subsidia oriebantur. Et cum haec universis, privatim alimenta inopia laborantibus, dotes virginibus paupertate pressis, subsidia detrimentorum incursu quassatis erogabantur. Hospites quoque cum urbanis penatibus tum etiam rusticis tectis benignissime excepti, uariis muneribus ornati dimittebantur. Quodam vero tempore D simul Gelensium equites vi tempestatis in possessiones suas conpulsos aluit ac vestivit. Quid multa? Non mortalem aliquem, sed propitiae Fortunae benignum esse diceres sinum. Ergo quod Gillias possidebat omnium quasi commune patrimonium erat. Pro cuius salute et incrementis cum Acragantina civitas tum etiam vicinae regiones votis excubabant. Conloca e contraria parte arcas inexorabilibus claustris obseratas, nonne praestantiorem aliquanto existimes illam inpensam quam hanc custodiam?
…continua

Facta et dicta memorabilia - Libro 6 Capitolo 5 (ext.) - Paragrafo 2 - Un piano utile, ma niente affatto giusto

[...] Cum saluberrimo consilio Themistocles migrare Athenienses in classem coegisset Xerxeque rege et copiis eius Graecia pulsis ruinas patriae in pristinum habitum reformaret et opes clandestinis molitionibus ad principatum Graeciae capessendum nutriret, in contiene dixit habere se rem deliberatione sua provisam, quam si fortuna ad effectum perduci passa esset, nihil maius aut potentius Atheniensi populo futurum, sed eam vulgari non oportere, postulavitque ut aliquis sibi, cui illam tacite exponeret, daretur. Datus est Aristides. Is postquam rem cognovit, classem illum Lacedaemoniorum, quae tota apud Gytheum subducta erat, velie incendere, ut ea consumpta dominatio maris ipsis cederet, processit ad cives et retulit Themistoclen ut utile consilium, ita minime iustum animo volvere. E vestigio universa contio quod aequum non videretur ne expedire quidem proclamavit ac protinus Themistoclen incepto iussit desistere.
…continua

Facta et dicta memorabilia - Libro 7 Capitolo 2 (ext.) - Paragrafo 8

Mirifice etiam Thales: nam interrogatus an facta hominum deos fallerent 'ne cogitata ' inquit, ut non solum manus, sed etiam mentes puras habere vellemus, cum secretis cogitationibus nostris caeleste numen adesse credidissemus.
…continua

Facta et dicta memorabilia - Libro 7 Capitolo 2 (ext.) - Paragrafo 9

Ac ne quod sequitur quidem minus sapiens. Unicae filiae pater Themistoclen consulebat utrum eam pauperi, sed ornato, an locupleti parum probato conlocaret. Cui is 'malo' inquit 'virum pecunia quam pecuniam viro indigentem'. Quo dicto stultum monuit ut generum potius quam divitias generi legeret. [...]
…continua

Facta et dicta memorabilia - Libro 7 Capitolo 2 (ext.) - Paragrafo 13

Demadis quoque dictum sapiens: nolentibus enim Atheniensibus divinos honores Alexandro decernere 'Videte' inquit 'ne, dum caelum custoditis, terram amittatis'.
…continua

Facta et dicta memorabilia - Libro 7 Capitolo 2 (ext.) - Paragrafo 1 - Socrate

[...] Idem, cum Atheniensium scelerata dementia tristem de capite eius sententiam tulisset fortique animo et constanti vultu potionem veneni e manu carnificis accepisset, admoto iam labris poculo, uxore Xantippe inter fletum et lamentationem vociferante innocentem eum periturum, "Quid ergo?" inquit "nocenti mihi mori satius esse duxisti?" [...]
…continua