Miles Gloriosus - Atto 1 - Versi 1 - 78 - Scena 1

PY: Pyrgopolynices; AR: Artotrogus PY: Curate ut splendor meo sit clupeo clarior quam solis radii esse olim quom sudumst solent, ut, ubi usus veniat, contra conserta manu praestringat oculorum aciem in ácie hostibus. nam ego hanc machaeram mihi consolari volo, ne lamentetur neve animum despondeat, quia se iam pridem feriatam gestitem, quae misera gestit et fratrem facere ex hostibus. sed ubi Artotrogus hic est? AR: Stat propter virum fortem atque fortunatum et forma regia; tum bellatorem... Mars haud ausit dicere neque aequiperare suas virtutes ad tuas. PY: Quemne ego servavi in campis Curculioniis, ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides erat imperator summus, Neptuni nepos? AR: Memini. nempe illum dicis cum armis aureis, cuius tu legiones difflavisti spiritu, quasi ventus folia aut paniculum tectorium. PY: Istuc quidem edepol nihil est. AR: Nihil hercle hoc quidemst praeut alia dicam... quae tu numquam feceris. periuriorem hoc hominem si quis viderit aut gloriarum pleniorem quam illic est, me sibi habeto, ego me mancupio dabo; nisi unum, epityrum estur insanum bene. PY: Vbi tu es? AR: Eccum. edepol vel elephanto in India, quo pacto ei pugno praefregisti bracchium. PY: Quid, bracchium? AR: Illud dicere volui, femur. PY: At indíligenter iceram. AR: Pol si quidem conisus esses, per corium, per viscera perque os elephanti transmineret bracchium. PY: Nolo istaec hic nunc. AR: Ne hercle operae pretium quidemst mihi te narrare tuas qui virtutes sciam. venter creat omnis hasce aerumnas: auribus peraurienda sunt, ne dentes dentiant, et adsentandumst quidquid hic mentibitur. PY: Quid illúc quod dico? AR: Ehem, scío iam quid vis dicere. factum hercle est, memini fieri. PY: Quid id est? AR: Quidquid est. PY: Habes... AR: Tabellas vis rogare? habeo, et stilum. PY: Facete advortis tuom animum ad animum meum. AR: Novisse mores tuos me meditate decet curamque adhibere, ut praeolat mihi quod tu velis. PY: Ecquid meministi? AR: Memini: centum in Cilicia et quinquaginta, centum in Scytholatronia, triginta Sardos, sexaginta Macedones sunt homines quos tu occidisti uno die. PY: Quanta istaec hominum summast? AR: Septem milia. PY: Tantum esse oportet. recte rationem tenes. AR: At nullos habeo scriptos: sic memini tamen. PY: Edepol memoria es optuma. AR: Offae monent. PY: Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes, communicabo semper te mensa mea. AR: Quid ín Cappadocia, ubi tu quingentos simul, ni hebes machaera foret, uno ictu occideras? PY: At peditastelli quia erant, sivi viverent. AR: Quid tibi ego dicam, quód omnes mortales sciunt, Pyrgopolynicem te unum in terra vivere virtute et forma et factis invictissumum? amant ted omnes mulieres, neque iniuria, qui sis tam pulcher; vel illae quae here pallio me reprehenderunt. PY: Quid eae dixerunt tibi? AR: Rogitabant: "hicine Achilles est?" inquit mihi. "immo eius frater" inquam "est". ibi illarum altera "ergo mecastor pulcher est" inquit mihi "et liberalis. vide caesaries quam decet. ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant". PY: Itane aibant tandem? AR: Quaen me ambae obsecraverint, ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem? PY: Nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem. AR: Immo itast. molestaé sunt: orant, ambiunt, exobsecrant videre ut liceat, ad sese arcessi iubent, ut tuo non liceat dare operam negotio. PY: Videtur tempus esse, ut eamus ad forum, ut in tabellis quos consignavi hic heri latrones, ibus denumerem stipendium. nam rex Seleucus me opere oravit maxumo, ut sibi latrones cogerem et conscriberem. regi hunc diem mihi operam decretumst dare. AR: Age eamus ergo. PY: Sequimini, satellites...
…continua

Miles Gloriosus - Prologo - Versi 1 - 14 - Prologo

Meretricem Athenis Ephesum avehit. Id dum ero amanti servos nuntiare volt Legato peregre, ipsus captust in mari Et eidem illi militi dono datust. Suum arcessit erum Athenis et forat, Geminis communem clam parietem in aedibus, Licere ut quiret convenire amantibus. Obharentis custos hos videt de tegulis: Ridiculis autem, quasi sit alia, luditur. Itemque impellit militem Palaestrio Omissam faciat concubinam, quando ei Senis vicini cupiat uxor nubere. Ultro abeat orat, donat multa. Ipse in domo Senis prehensus poenas pro moecho luit.
…continua