Superni Gradus - Volume unico - Versione Avvenimenti dell'anno 303 a.C.

L. Genucio Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme bellis otium fuit. Soram atque Albam coloniae deductae. Albam in Aequos sec milia colonorum scripta: Sora agri Volsci fuerat sed possederant Samnites; eo quattuor milia hominum missa. Eodem anno Arpinatibus Trebulanisque civitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab consulibus ex senatus habita virgis caesi ac securi percussi. Tamen ne prorsus imbellem agerent annum, parva expeditio in Umbria facta est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam excursiones armatorum in agros fieri. In eam spelonca penetratum cum signis est et ex ea, loco obscuro, multa volnera accepta maximeque lapidum ictu, donec altero specus eius ore – nam parvius erat – invento utraeque fauces congestis lignis accensae. Ita intus fumo ac vapore ad duo milia armatorum, ruentia novissime in ipsas flammas, dum evadere tendunt, absumpta.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Duplice omicidio e rapina con scasso

Hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum et caedem eius modi. Cum esset in aedibus armarium in quo sciebat esse nummos et aurum, nocte duos servos dormientes occidit in piscinamque deiecit; ipse armarii fundum secuit et aurum abstulit, uno ex servis puero non grandi conscio. Furto postridie cognito, omnis suspicio in eos servos qui non comparebant commovebatur. Cum exsectio fundi in armario animadverteretur, homines quonam modo fieri potuisset requirebant. Quidam recordatus est se nuper in auctione quadam vidisse ex omni parte dentatam venire serrulam, qua armarium potuisse ita circumsecari viderettur. Ne multa, perquiritur a coactoribus, invenitur ea serrula ad Stratonem prvenisse. Hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone, puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae indicavit; homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula coniectus est, atque etiam eius nummi reperiuntur.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Furto sacrilego di Verre al tempio di Ercole ad Agrigento

Herculis templum est apud Agrigentinos non longe a foro sane sanctum apud illos et religiosum. Ibi est ex aere simulacrum ipsius Herculis, quo non facile dixerim quicquam me videsse pulchrius (tametsi non tam multum in istis rebus intellego quam multa vidi), usque eo, iudices, ut rictum eius ac mentum paulo sit attritius, quod in precibus et gratulationibus non solum id venerari, verum etiam osculari solent. Ad hoc templum, cum esset iste1 Agrigenti, duce Timarchide, repente nocte intempesta servorum armatorum fit concursus atque impetus. Clamor a vigilibus fanique custodibus tollitur. Qui primum cum obsistere ac defendere conarentur, male mulcati clavis ac fastibus repelluntur. Postea convolsis repagulis ecfractisque valvis demoliri signum ac vectibus labefactare conantur. Interea ex clamore fama tota urbe percrebuit expugnari deos patrios non hostium adventu necopinato neque repentino praedonum impetu, sed ex domo atque ex cohorte praetoria manum fugitivorum instructam armatamque venisse.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione In viaggio sulla via Appia

Quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis mansuri oppidulo quod versu dicere non est signis perfacile est: venit vilissima rerum hic aqua sed panis longe pulcherrimus ultra callidus ut soleat umeris portare viator. nam Canusi lapidosus aquae non ditior urna: qui locus a forti Diomede est conditus olim. flentibus hinc Varius discedit maestus amicis. inde Rubos fessi pervenimus utpote longum carpentes iter et factum corruptius imbri. postera tempestas melior via peior ad usque Bari moenia piscosi.
…continua