Superni Gradus - Volume unico - Versione Non sempre le promesse vanno mantenute
Servanda non sunt promissa, quae non sunt iis ipsis utilia, quibus promiseris. Sol Phaetonti filio, facturum se esse dixit quidquid optasset; Hic optavit ut in currum patris tolleretur: sublatus est.Atque is, ante quam constitit, ictu fulminis deflagravit.Quanto melius fuerat promissum patris non esse servatum.Neptunus tres optationes dederat Theseo,qui optavit interitum Hippolyti filii,cum is patri suspectus esset de noverca; quo optato impetrato, Theseus in maximis fuit luctibus.Agamennon, cum devovisset Dianae quod in suo regno pulcherrimum natum esset illo anno, immolavit Iphigeniam, qua nihil erat eo quidem anno natum pulchrius. Promissum potius non faciendum quam tam taetrum facinus admittendum fuit.
…continua
Superni Gradus - Volume unico - Versione Il tempo di Giunone Lacinia presso Crotone
Urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passum habuit ante Pyrri in Italiam adventum. Post vastitatem eo bello factam vix pars dimidia habitabatur: flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis loca praeterfluebat, et arx erat procul eis, quae habitabantur. Sex milia passum aberat ab urbe nobile templum, ipsaurbe nobilius, Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis.Lucus ibi frequenti silva ac proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore; separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, numquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum. Magni igitur fructus ex eo pecore capti sunt, columnaque inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque templum divitiis etiam, non tantum sanctitate fuit.
…continua
Superni Gradus - Volume unico - Versione Parola e poesia un episodio su Simonide
Artem autem memoriae primus ostendisse dicitur Simonides, cuius vulgata fabula est: cum pugili coronato carmen, quale componi victoribus solet, mercede pacta scripsisset, abnegatam ei pecuniae partem quod more poetis frequentissimo degressus in laudes Castoris ac Pollucis exierat: quapropter partem ab iis petere quorum facta celebrasset iubebatur. Et persolverunt, ut traditum est: nam cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque adhibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur. Et illos quidem non invenit, fuisse tamen gratos erga se deos exitu comperit. Nam vix eo ultra limen egresso triclinium illud supra convivas corruit, atque ita confudit ut non ora modo oppressorum sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere. tum Simonides dicitur memor ordinis quo quisque discubuerat corpora suis reddidisse.
…continua
Superni Gradus - Volume unico - Versione Conclusione della guerra giugurtina
Contra Iugurtham, numidarum regem, Q. Caecilius Metellus consul in Africam missus est. Is Romanorum exercitum, a prioribus ducibus corruptum, ingenti severitate et moderatione correxit et ad disciplinam Romam reduxit. Iugurtham variis proeliis vicit,elephantes eius occidit vel cepit,multas civitates ipsius in deditionem accepit.Metelo,qui iam finem bello positurus erat, successit C.Marius.Is Iugurtham et Bocchum,Mauritaniae regem,qui auxilium Iugurtae ferre coeperat,superavit.Aliquanta oppida Numidiae cepit belloque terminum posuit,capto Iugurtha per quaestorem suum Cornelium Sullam.Metello et Mario duos triuphos amplissimos decrevit senatus.Iugurtha,ante currum Marii,cum duobus filiis ductus est catenatus et mox,iussu consulis,in carcere strangulatus est.
…continua
Superni Gradus - Volume unico - Versione Replica a chi lamenta la debolezza fisica della vecchiaia
At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi possint. At id quidem non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudinis. Quam fuit imbecillus P. Africani filius, is qui te adoptavit, quam tenui aut nulla potius valetudine! Quod ni ita fuisset, alterum illud exstitisset lumen civitatis; ad paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior accesserat. Quid mirium igitur in senibus si infirmi sint aliquando, cum id ne adulescentes quidem effugere possint? Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est, eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem; habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potioni adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur.
…continua
Superni Gradus - Volume unico - Versione I ricchi soffrono maggiormente per i danni economici
Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum aerumnarum materiam. Nam, si omnia alia quibus angimur compares, mortes, aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, cum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet, haec pars multum praegravabit. Itaque cogitandum est quanto levior dolor sit non habere quam perdere, et intellegemus paupertati eo minorem tormentorum quo minorem damnorum esse materiam. Erras enim si putas animosius detrimenta divites ferre: maximis minimisque corporibus par est dolor vulneris. Bion eleganter ait non minus molestum esse calvis quam comatis pilos velli. Idem scias licet de pauperibus locupletibusque, par illis esse tormentum: utrique enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu revelli potest. Tolerabilius autem est, ut dixi, faciliusque non adquirere quam amittere, ideoque laetiores uidebis quos numquam fortuna respexit quam quos deseruit.
…continua
Superni Gradus - Volume unico - Versione Importanza delle leggi non scritte
Sed vero intellegi sic oportet, et hoc et alia iussa ac vetita populorum non vim habere ad recte facta vocandi et a peccatis avocandi, quae vis non modo senior est quam aetas populorum et civitatium, sed aequalis illius caelum atque terras tenti et regentis dei. Neque enim esse mens divina sine ratione potest, nec ratio divina non hanc vim in rectis pravisque sanciendis habere; nec quia nusquam erat scriptum, ut contra omnis hostium copias in ponte unus adsisteret a tergoque pontem interscindi iuberet, idcirco minus Coclitem illum rem gessisse tantam fortitudinis lege atque imperio putabimus, nec si regnante L. Tarquinio nullo erat Romae scripta lex de stupriis, idcirco non contra illam sempiternam Sex Tarquinus vim Lucretiae Tricipitini filiae attulit. Erat enim ratio, profecta a rerum natura, et ad recte faciendum inpellens et delicto avocans, quae non tum denique incipit lex esse quom scripta est, sed tum quo morta est. Orta autem est simul cum mente divina.
…continua
Superni Gradus - Volume unico - Versione Trasibulo entra vittorioso ad Atene
Trasybulus, cum Phylen confugisset, quod est castellum in Attica munitissimum, triginta solum de suis secum habuit. Ideo contemptus est a tyrannis, qui suis viribus copiisque valde confidebant. Quae res et tyrannis perniciei, et Trasybulo eiusque comitibus saluti fuit: etenim illos segnes ad persequendum Trasybulum fecit, his autem tempus ad comporandum dedit, ita ut facilius patriae oppressae succurrere potuierit. Hinc Trasybulus Munichiam transiit et urbis minitioni providit. Hanc bis tyranni oppugnare sunt adorti, et ab eo turpiter repulsi, saluti suae consulentes, Athenas refugerunt. Trasybulus autem suos irae temperare iussit, et cedentes violari vetuit: cives enim civibus parcere aequum censebat. Postea Trasybulus omnes cives liberavit, ac pro tantis meritis corona populo donatus est. Neque ei a bullo invidebatur, quod illo honore amor civium et non vis eum donaverat.
…continua
Superni Gradus - Volume unico - Versione La strana morte dell'atleta Milone
Milo crotoniensis, atleta illustris, exitum habuit e vita miserandum et mirandum. Cum iam aetate provectus artem athleticam desiisset iterque faceret solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit apud viam patulis in parte media rimis hiantem. Tum experiri, credo, tunc volens suas reliquas vires, immessi in cavernis arboris digitis, diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidam partem discidit divellitque; quercus autem, quae iam in duas diducta erat partes, cu mille, existimans se perfecisse quod erat conixus, manus laxasset, cessante vi, rediit in naturam, manibusque eius retentis inclusisque, stricta denuo et cohaesa, nomine feris praebuit, quae cum dilaceraverunt.
…continua
Superni Gradus - Volume unico - Versione L'imperatore Tiberio
Corpore fuit amplo atque robusto; latus ab humeris et pectore, ceteris quoque membris usque ad imos pedes aequalis et congruens; sinistra manu agiliore ac validiore, articoli ita firmis ut recens et integrum malum digito terebraret. Colore erat candido, capillo pone occipitium summissiore ut cervicem etiam obtegeret; facie honesta, in qua tamen erant crebri tumores, cum praegrandibus oculis. Incedebat cervice rigida et obstipa, adducto fere vultu, plerumque tacitus, nullo aut rarissimo etiam cum proximis sermone, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione. Valetudine prosperrima usus est, paene toto tempore principatus, quamvis a tricesimo aetatis anno eam rexerit arbitratu suo sine adiumento aut consilio medicorum.
…continua