Superni Gradus - Volume unico - Versione Demostene vince i suoi difetti

Demosthenes,cum,inter initia iuventae,rhetoricae artis primam litteram dicere non posset,oris sui vitium studio expugnavit,ut ea a nullo expressius referretur.Deinde propter nimiam exilitatem acerbam auditu vocem suam exercitatione continua ad maturum et gratum sonum auribus perduxit.Lateris etiam firmitate defectus,vires a labore mutuatus est:multos enim versus uno spiritu complectebatur eosque adversa loca celeri gradu scandens pronuntiabat ac vadosis locis insistens declamationes fuctum fragoribus obluctantibus edebat.Dicunt quoque ori insertis calculis multum ac diu loqui solitum esse.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Il saggio non da peso alle ingiurie

Adversus omnes contumeliosos sapiens habitum tenet quem adversus aegros habet medicus. Phrenetico medicus non irascitur, non in malam accipit partem maledicta febricitantis. Sapiens nec iniuriam nec contumeliam accipere potest: illius enim animus ita solidus est ut non percipiat convicia. Cato ille Uticensis saepe debuit perferre voces improbas et omnes alias insanae multitudinis contumelias et olim ei os percussum est; ille non excanduit, non vindicavit iniuriam: negavit eam factam esse. Laudamus autem patientiam Socratis: is sales ac facetias, quas comoediarum auctores in eum acriter iactabant, risu semper accepit.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Pitagora a Crotone

Phytagoras profectus primo Aegyptum, mox Babyloniam ad perdiscendos siderum motus AD originemque mundi spectandam, summam consecutus est scientiam . Inde regressus Cretam et Lacedaemona contenderat ut Minois et Lycurgi inclitas leges cognosceret. Postea Crotona venit populumque in luxuriam lapsum auctoritate sua ad usum frugalitatis revocavit. Laudabat cotidie virtutem, enumerabat vitia luxuriae et casus civitatum ea peste perditarum, revocabat matronas ad pudicitiam et viros ad modestiam. consecutus est autem ut matronae auratas vestes ceteraque dignitatis suae ornamenta velut instrumenta luxuriae deponerent eaque omnia deferrent in Iunonis aedem et deae consecrarent. cum annos viginti crotone egisset, metapontum ibique decessit.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Semiramide

Antiquissimis temporibus primi in Asia Assyrii regnum condidisse feruntur. Quorum rex Ninus, primum finitimis, tum aliis populis perdomitis, totius Orientis populos subegit. Postremoilli bellum cum Zoroastre, rege Bactrianorum, fuit, qui primus dicitur artes magicas invenisse siderumque motus diligentissime spectasse. Hoc occiso etiam ipse decessit, relicto impubere filio Ninya et uxore Semiramide. Semiramis, nec filio immaturo ausa tradere imperium, nec ipsa palam capessere, sexum dissimulans, brachia et crura velamentis, caput tiara tegit; et, ne novo habitu aliquid occultare videretur, eodem modo etiam populum vestiri iussit; sic Semiramis primis regni initiis Ninyas esse credita est. Magnas deinde res gessit, ita ut mulier etiam viros virtute superare videretur. Babyloniam condidit muroque urbem cocto latere circumdedit, Aethiopiam imperio adiecit et Indis bellum intulit. Ad postremum a filio interfecta est, cum duo et quadraginta annos post Ninum regnavisset.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Clelia

Cloelia virgo,una ex obsidibus cum castra etruscorum forte haud procul ripa Tiberis essent,frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit et obsides sospites omnes ad propinquos restituit. Quod ubi regi Porsennae notum fuit,primo,incensus ira ,oratores romama misit qui cloeliam obsidem deposcerent ,deinde in admirationem versus,promisit ,si riddidissent ,intactam inviolatamquead suos se remissurum .Utrimque consitit fides: et Romani pigus pacis ex foedere resisterunt et apud regem etruscorum nn tuta solum sed honorata etiam virtus fuit :rex virginem laudavit et ei donavit partem obsidum. Pace redintegrata Romani Cloeliae virtutem statua equestri honoraverunt :in Sacra via posita est virgo insidens equo.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Istituzioni politiche e militari di Tullio Ostilio

Roma interim crescit Albae ruinis. Duplicatur civium numerus; Caelius additur urbi mons, et quo frequentius habitaretur eam sedem Tullus regiae capit ibique habitavit. Principes Albanorum in patres ut ea quoque pars rei publicae cresceret legit, Iulios, Seruilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios; templumque ordini ab se aucto curiam fecit quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem appellata est. Et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adiceretur equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et veteres eodem supplemento explevit et novas scripsit.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Notizie di alcuni prodigi

Prodigia multa nuntiata sunt: Lanuvii in aede Iunonis corvos nidum fecisse; in Apulia palmam viridem arsisse; Mantuae visum esse stagnum cruentum effusum ex mincio amni; Calibus, in parva Campaniae urbe, et Romae in foro boario sanguine pluisse; in vvico Insteio fontem sub terra fluxisse tanta vi aquarum ut seriae doliaque, quae eo loco erant, provoluta sint; tacta esse fulmiine in Capitolio atrium publicum, in Sabinis publicam viam et portam, qua in urbem Gabios aditus erat. Etiam alia multis locis miracula vulgata erant: hastam Martis in Marrucinis clamasse; ex muliere Spoleti factum esse virum; Hadriae aram in caelo speciesque hominum circum eam cum candida vveste visas esse. Romae quoque, in ipsa urbe, visum esse examen apium in foro, quod mirabile est quia rarissimum. Haec prodigia cum per ora omnium pervulgarentur, ex aruspicum responso supplicatio decem dierum in omnibus fanis indicta est.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Cesare sottomette Sulmona e si prepara all'assedio di Corfiro

Caesari nuntiatur Sulmonenses, quod oppidum a Corfinio septem milium intervallo abest, cupere ea facere, quae vellet, sed a Q. Lucretio senatore et Attio Paeligno prohiberi, qui id oppidum septem cohortium praesidio tenebant. Mittit eo M. Antonium cum cohortibus quinque. Sulmonenses simulatque signa nostra viderunt, portas aperuerunt universique, et oppidani et milites, obviam gratulantes Antonio exierunt. Lucretius et Attius de muro se deiecerunt. Attius ad Antonium deductus petit ut ad Caesarem mitteretur. Antonius cum cohortibus et Attio eodem die, quo profectus erat, revertitur. Caesar eas cohortes cum exercitu suo coniunxit Attiumque incolumem dimisit. Caesar primis diebus castra magnis operibus munire reliquasque copias exspectare instituit. Eo triduo legio octava ad eum venit cohortesque ex novis Galliae dilectibus equitesque ab rege Norico. Quorum adventu altera castra ad alteram oppidi partem ponit; his castris Curionem praefecit.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Imperatore Costantino

Innumerae in Costantino animi corporisque virtutes claruerunt.Militaris gloriae adpetentissimus,vir fuit fortuna in bellis prospera.Civilibus artibus et studiis liberalibus deditus. Multas leges rogavit, quasdam ex bono et aequo, plerasque superfluas, nonnullas severas, primusque urbem nominis sui ad tantum fastigium evehere molitus est, ut Romae aemulam faceret. Bellum adversus Parthos moliens, qui iam Mesopotamiam fatigabant, uno et tricesimo anno imperii, aetatis sexto et sexagesimo, Nicomediae in villa publica obiit. Denuntiata mors eius est etiam per crinitam stellam, quae inusitatae magnitudinis aliquamdiu fulsit; eam Graeci cometen vocant. Atque inter Divos meruit referri.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Strani animali della Selva Ercinia

In Hercynia silva, quae ab Helvetiorum finibus pertinet ad fines Dacorum et Anartium, multa genera ferarum nascuntur, quae reliquis in locis non vivunt. Est bos, cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu exsistit excelsius magisque directum cornibus,quae nobis nota sunt. Sunt item animalia quae appellantur alces. Horum animalium figura et pellium varietas consimilis est figurae et varietati pellium caprarum. Alces mutilae sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent: si quo afflictae casu conciderunt, erigere sese ac sublevare non possunt. Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna vis eorum est et magna velocitas. Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. Germani horum animalium cornua argento circumcludunt atque in amplissimis epulis ea pro poculis habent.
…continua