Latino a Colori - Volume 1 - Pagina 171 - 10 - L' inizio della battaglia di Novioduno (Cesare)
Noviodonum oppidum, in Haeduorum regno, ad ripas Ligeris opportuno loco erat.
huc obsides Galliae, frumentum, pecunia impedimentaqe a Caesare gerebantur atque magnum numerum equorum belli causa (per la guerra) mittebantur.
Novioduni reges Eporedorix Viridomarusque, viri magnae prudentiae atque virtutis, Caesaris audaciam non ignorabant sed oppidi animositatem cognoscebant; ita ab Eporedorige apud civitatem oratio habetur et Noviduni virtutes antiquae memorantur.
post regis sermonem deos civitas orat populumque ad pugnam reges incitant his (queste) verbis: <>.
itaque ex portis Novioduni populus cum armis equisque procedit atque Caesar legionibus tuba signum dat ac proelium a Romanorum copiis committitur.
…continua
Latino a Colori - Volume 2 - Pagina 256 - 6 - Cesare perde molte navi a causa di una violenta tempesta (I)
Ea nocte accidit ut esset luna plena, qui dies maritimos aestus maximos in oceano efficere consuevit, nostrisque id erat incognitum. Ita uno tempore et longas naves, quibus Caesar exercitum transportandum curaverat quasque in aridum subduxerat, aestus complebat, et onerarias quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, nequeulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur. Compluribus navibus fractis reliquae cum essent funibus ancoris relisque armamentis amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est.Omnia deerant, quae ad reficiendas naves erant usui, et, quod omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum his in locis in hiemem provisum non erat.
…continua