@d litteram 1 - @d litteram 1 - Versione pag. 203 - 10. Crasso temporeggia in attesa delle mosse dei Galli

[i]Armis obsidibusque acceptis, Crassus in fines Vocatium et Tarusatium venit. Tum vero barbari commoti, quod aliud oppidum paucis diebus a Romanis expugnatum erat, copias parare inceperunt. Mittuntur etiam ad civitates Hispaniae, finitimas Aquitaniae legati; ab illis auxilia ducesque arcessuntur. Illorum adventus spe confirmata, Galli bellum gesturi sunt. Ubi primum Crassus id animadvertit, hanc rem ad consilium dixit et, omnibus consentientibus, posterum diem pugnae constituit. Prima luce productis omnibus copiis, duplici acie instituta, consilia inimicorum exspectavit. Galli propter hominum multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum facilem victoriam existimabant, at tamen tutius putabant, obsessis viis et commeatu intercluso sine ullo vulnere victoriam obtinere; sic Galli, hoc consilio probato, milites suos in castris tenebant. Hac re perspecta, Crassus, postquam hostium cunctationem timoris indicium putavit, omnibus Romanis pugnare cupientibus, milites suos incitavit et ad hostium castra contendit.[/i]
…continua

@d litteram 1 - @d litteram 1 - Versione pag. 208 - 14 La vicenda di Pausania, generale spartano

Pausanias vir clarus Sparta, et virtute laudatur et vitiis vituperatur. Apud Plateas Mardonium Medorum satrapem, cum ingenti exercitu delevit. Cum classe Cyprum et Hellespontum missus, barbarorum presidia pari fortuna depulit. Superbia crescente, Xerxi Persarum regi ille captivos Xersis propinquos remisit, datis Gongulo Cretensi ad regem litteris. Haec erat litterarum summa: "Remisi ad te propinquos tuos tecumque affinitate coniungi cupio; Spartam et omnem Greciam tibi tradam, si filiam mihi nuptui dabis". Sed Pausanias in suspicionem Lacedaemoniorum venit et in vincula coniectus est ab ephoris. Cives expectabant occasionem ut illum punirent, atque ita evenit. Nam postquam Pausanias Argilio puero litteras ad Xerxem dedit, puer litteras solvit atque, comperta coniuratione et proditione patriae, ad ephoros litteras dedit. Pausanias in templum Minervae confugit sed, templo obserato et tecto diruto ab ephoris, semianimis ex templo extractus est
…continua