Contexere Verba - Volume 1 - Pagina 185 - 16 - Scontro campale

In vasta planitie, quae ad meridiem vergebat, consul die statuta aciem instruxit et pugnae signum dedit. Ingentes erant hostium vires, dux autem rei militares peritus et rebus gestis insignis ( erat ). Hostes cursus irruperunt in romanorum dextrum cornu quod impetum sustinuit et in acie permansit. Totum per diem proelium anceps fuit. Sub vesperum con sul equites immittit in hostes inopinantes qui improviso impetu perturbantur et paulatim cedunt. Tum spes victoriae nostris augentur: pedites sagittarii, funditores procurrunt, pila ac sagittas mittentes, et aciem hostium infringunt qui terga vertunt et fuga salutem petunt.
…continua

Contexere Verba - Volume 1 - Pagina 173 - 18a - Una tempesta sorprende i Troiani

Troiani e conspectu Siciliae discedebant et laeti in altum vela dabant. Aeolus autem,ventorum rex, Iunonis rogatu procellam civit et cuspide percussit cavum montem,qui velut in carcere ventos includebat. Turmatim venti ruunt et turbine terras perflant.Deinde Eurus, Notus Africusque in mare incumbunt et vastos fluctus ad litora volvunt, dum nubes ex Teucrorum oculis lucem solis eripiunt. Atra nox late diffunditur, crepitat tonitruum fragor, micat aether fulguribus. Nautae omnibus artubus contremiscunt, gemitus edunt et imminintem praesentiunt interitum. Interea naves fluctibus operiuntur, remi franguntur; una (navis) vertice volvitur et submergitur. Tandem Neptunus ab imo mari emergit et terribilem procellam Troianos opprimentem prospicit; tum placat tumida aequora, nubes fugat solemque reducit. Defessi nautae ad proxima litora cursum, dirigunt et ad Libyae oras superstites naves appellunt.
…continua

Contexere Verba - Volume 1 - Pagina 160 - 26 - Un gesto eccezionale (Valerio Massimo)

Cum a Porsenna, Etruscorum rege, urbs Roma gravi et diutino bello urguebatur, adulescens nobilis atque audax, nomine Mucius, in eius castra penetrat, clam ferro cinctus. Is regem ante altaria immolantem interficere conatur; sed periculosum inceptum perficiens opprimitur. Mucius incredibili audacia regi Porsennae propositum patefacit et dextram suam inicit foculo ad sacrificium accenso, quod in regis caede ministerium non perfecerat. Tum rex iram deponit et ultionem in administrationem vertit: Mucium incolumem dimittit. Postea ei cognomen Scevolae inditur propter dextrae damnum.
…continua

Contexere Verba - Volume 1 - Pagina 146 - 32 - L’età dell’oro

Cum Saturnus mundum regebat, hominibus vita felix ac beata erat. Tum nondum erant diversa anni tempora, sed ver perennis felices terrae incolas faciebat; lenes spirabant venti atque omnia florebant; terra inarata segetes ultro praebebat; amnes erant lactis et nectaris; ex arboribus flava mella stillabant. Neque vis vehementium tempestatum neque furor rapidorum fluminum neque densae grandines neque atrocia fulmina homines terrebant aut agros casasque vastabant. Homines pietatem atque iustitiam colebant; eorum animi neque discordia neque auri exsecrabili cupiditate torquebantur. Horrida arma, caedes, bella ignorabantur: ubicumque securae gentes beatum otium peragebant.
…continua

Contexere Verba - Volume 2 - Pagina 172 - 5 - Alessandro ritorna a Babilonia

Inde Alexander ad amnem Acesinem pergit: per hunc in Oceanum devehitur. Deinde Polyperconta cum exercitu Babylona mittit, ipse cum lectissima manu navibus conscensis Oceani litora peragrat. Cum venisset ad urbem Sambi regis, oppidani invictum ferro audientes, sagittas veneno armant atque ita plurimuus interficiunt. Expugnata deinde urbe, reversus in navem, Oceanum libamenta dedit, prosperum in patriam reditum precatus; deinde secundo aestu ostio fluminis Indi invheitur. Ibi in monumenta a se rerum gestarum urbem et arcem condidit arasque statuit, relicto ex numero amicorum litoralibus Indis praefecto. Inde iter terrestre facturus, cum arida loca medii itineris dicerentur, puteos opportunis locis fieri pracepit, quibus ingenti dulci aqua inventa, Babylonia redit.
…continua