Pro Deiotaro - Libro unico - Paragrafo 19

At quam festive crimen contexitur! "Tua te" inquit "eadem, quae saepe, fortuna servavit: negavisti tum te inspicere velle." VII. Quid postea? An Deiotarus, re illo tempore non perfecta, continuo dimisit exercitum? Nullus erat alius insidiandi locus? At eodem te, cum cenavisses, rediturum dixeras, itaque fecisti. Horam unam aut duas eodem loco armatos, ut conlocati fuerant, retinere magnum fuit? Cum in convivio comiter et iucunde fuisses, tum illuc isti, ut dixeras: quo in loco Deiotarum talem erga te cognovisti, qualis rex Attalus in P. Africanum fuit, cui magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad Numantiam misit ex Asia, quae Africanus inspectante exercitu accepit; quod cum praesens Deiotarus regio et animo et more fecisset, tu in cubiculum discessisti.
…continua

Pro Deiotaro - Libro unico - Paragrafo 20

Obsecro, Caesar, repete illius temporis memoriam, pone illum ante oculos diem, voltus hominum te intuentium atque admirantium recordare: num quae trepidatio? Num qui tumultus? Num quid nisi modeste, nisi quiete, nisi ex homiuis gravissimi et sanctissimi disciplina? Quid igitur causae excogitari potest cur te lautum voluerit, cenatum noluerit occidere?
…continua

Pro Deiotaro - Libro unico - Paragrafo 21

"In posterum" inquit "diem distulit, ut, cum in castellum Bluciuml ventum esset, ibi cogitata perficeret." Non video causam mutandi loci, sed tamen acta res criminose est. "Cum" inquit "vomere post cenam te velle dixisses, in balneum te ducere coeperunt: ibi enim erant insidiae. At te eadem tua fortuna servavit: in cubiculo malle dixisti." Di te perduint, fugitive! Ita non modo nequam et improbus, sed fatuus et amens es. Quid? Ille signa aenea in insidiis posuerat, quae e balneo in cubiculum transferri non possent? Habes crimina insidiarum: nihil enim dixit amplius. "Horum" inquit "eram conscius." Quid tum? Ita ille demens erat, ut eum, quem conscium tanti sceleris haberet, a se dimitteret? Romam etiam mitteret, ubi et inimicissimum sciret esse nepotem sum et C. Caesarem, cui fecisset insidias? Praesertim cum is unus esset qui posset de absente se indicare?
…continua