Vangelo di Giovanni - Capitolo 10 - Versetti 11 - 18 - Il buon Pastore

Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam dat pro ovibus; mercennarius et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venienten et dimittit oves et fugit - et lupus rapit et dispergit - quia mercennarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus: et cognoseo meas, et cognoscunt me meae, sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus. Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unus grex, unus pastor. Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: hoc mandatum accepi a Patre meo.
…continua

Vangelo di Giovanni - Capitolo 11 - Versetti 19 - 45 - La resurrezione di Lazzaro

Multi ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre. Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus; sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Dicit illi Iesus: Resurget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. Dixit ei Iesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet, et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti.Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest et vocat te. Illa ut audivit surgit cito et venit ad eum; nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam, putantes: vadit ad monumentum, ut ploret ibi. Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes, fremuit spiritu et turbavit se ipsum, et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni et vide. Lacrymatus est Iesus. Dicebant ergo Iudaei: Ecce quomodo amabat eum. Quidam autem dixerunt ex ipsis: Non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut hic non moreretur? Iesus ergo rursum fremens in semet ipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. Ait Iesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror eius qui mortuus fuerat: Domine, iam fetet, quatriduanus enim est. Dicit ei Iesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? Tu1erunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat dixi, ut credant quia tu me misisti. Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Iesus: Solvite eum et sinite abire. Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit Iesus, crediderunt in eum.
…continua

Vangelo di Giovanni - Capitolo 2 - Versetti 1 - 11 - Le nozze di Cana

Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi: vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi, mulier? nondum venit hora mea. Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis facite. Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et imp1everunt eas usque ad summum. Et dicit eis Iesus: Haurite nunc et ferte architriclino. Illi autem tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit, et eum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
…continua

Vangelo di Giovanni - Capitolo 6 - Versetti 1 - 13 - La moltiplicazione dei pani e dei pesci

Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis. Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur. Subiit ergo in montem Iesus, et ibi sedebat cum discipulis suis. Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum. Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: Unde ememus panes ut manducent hi? Hoc autem dicebat tentans eum, ipse enim sciebat quid esset facturus. Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat. Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas, frater Simonis Petri: Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? Dixit Iesus: Facite homines discumbere. Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. Accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus, similiter et ex piscibus quantum volebant. Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne quid pereat. Co11egerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis quae superfuerunt his qui manducaverant.
…continua