Carmina - Libro unico - Carme 3 - Fauno alle Ninfe
Dicite cur nostros, Nymphae, fugiatis amores:
quid Faunus, quo sic despiciatur, habet?
Cornua si mihi sunt, sunt et sua cornua Baccho:
inque sinus vocat hunc Cressa puella suos.
Ignea si frons est; an non frons ignea Phoebo est?
Hoc tamen est Clymene facta parente parens.
Barba riget suffulta genis: dedit improba saepe
oscula barbato Deianira viro.
Intonso densoque tegor praecordia villo:
nil ideo Marti est Ilia questa suo.
Capripedem arguitis; quid clauso turpius? At tu
Nupsisti claudo, Cypria pulchra, deo.
Denique, si qua meae pars est non bella figurae,
exemplum a caelo, quod capiatis, habet.
Sed vos nimirum mortalia facta secutae
(omnis quando auro conciliatur amor)
pastorum, et pecoris tenui custode repulso,
quaeritis a magnis munera magna deis.
…continua