Adelphoe - Atto 1 - Versi 1 - 29 - Scena I
Storax! Non rediit hac nocte a cena Aeschinus
neque servolorum quisquam, qui advorsum ierant.
profecto hoc vere dicunt: si absis uspiam
atque ibi si cesses, evenire ea satius est,
quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat
irata, quam illa quae parentes propitii.
uxor, si cesses, aut te amare cogitat
aut helluari aut potare atque animo obsequi
et tibi bene esse, soli sibi quom sit male.
Ego quia non rediit filius quae cogito!
Quibus nunc sollicitor rebus! Ne aut ille alserit
aut uspiam ceciderit ac praefregerit
aliquid. Uah, quemquamne hominem in animum stituere
parare quod sit carius quam ipse est sibi!
Atque ex me hic natus non est, sed fratre ex meo.
Dissimili is studiost iam inde ab adulescentia.
Ego hanc clementem uitam urbanam atque otium
secutus sum et, quod fortunatum isti putant,
uxorem numquam habui. Ille contra haec omnia:
ruri agere vitam, semper parce ac duriter
se habere, uxorem duxit, nati filii
duo: inde ego hunc maiorem adoptavi mihi:
eduxi a parvolo, habui, amavi pro meo;
in eo me oblecto: solum id est carum mihi.
Ille lit item contra me habeat facio sedulo:
do, praetermitto, non necesse habeo omnia
pro meo iure agere: postremo, alii clanculum
patres quae faciunt, quae fert adulescentia,
ea ne me celet consuefeci filium.
…continua