De Beneficiis - Libro 3 - Paragrafo 23 - Generosità e fedeltà di due schiavi

Multa iam beneficiorum exempla referam et dissimilia et quaedam inter se contraria. Dedit aliquis domino suo vitam, dedit mortem, servauit periturum et, hoc si parum est, pereundo servauit; alius mortem domini adiuvit, alius decepit. Claudius Quadrigarius in duodevicesimo annalium tradit, cum obsideretur Grumetum et iam ad summam desperationem ventum esset, duos servos ad hostem transfugisse et operae pretium fecisse. Deinde, urbe capta, passim discurrente victore, illos per nota itinera ad domum, in qua servierant, praecucurrisse et dominam suam ante egisse. Quaerentibus quenam esset, dominam et quidem crudelissimam ad supplicium ab ipsis duci professos esse. Educta deinde extra muros summa cura celasse, donec hostilis ira consideret; deinde, ut satiatus miles cito ad Romanos mores rediit, illos quoque ad pristinam condicionem servorum redisse et dominam sibi ipsos dedisse. Manu misit utrumque e vestigio illa nec indignata est ab his se vitam accepisse, in quos vitae necisque potestatem habuisset. Potuit sibi hoc uel magis gratulari; aliter enim servata munus notae et uolgaris clementiae habuisset, sic servata nobilis fabula et exemplum duarum urbium fuit. In tanta confusione captae civitatis cum sibi quisque consuleret, omnes ab illa praeter transfugas fugerunt; at hi, ut ostenderent, quo animo facta esset prior illa transitio, a victoribus ad captivam transfugerunt personam parricidarum ferentes; quod in illo beneficio maximum fuit, tanti iudicaverunt, ne domina occideretur, uideri dominam occidisse. Non est, mihi crede, condicio servilis animi egregium factum fama sceleris emisse.
…continua