Pseudolus - Atto 1 - Versi 340 - 369 - Il mezzano (scena 3)

C. Dic mihi, obsecro hercle, verum serio hoc quod te rogo. 340 non habes venalem amicam tu meam Phoenicium? B. Non edepol habeo profecto, nam iam pridem vendidi. C. Quo modo? B. Sine ornamentis, cum intestinis omnibus. C. Meam tu amicam vendidisti? B. Valde, viginti minis. C. Viginti minis? B. Vtrum vis, vel quater quinis minis, 345 militi Macedonio, et iam quindecim habeo minas. C. Quid ego ex te audio? B. Amicam tuam esse factam argenteam. C. Cur id ausu's facere? B. Libuit, mea fuit. C. Eho, Pseudole, ei, gladium adfer. PS. Quid opus gladio? C. Qui hunc occidam atque me.PS. Quin tu ted occidis potius? nam hunc fames iam occiderit. 350 C. Quid ais, quantum terra ~ tegit hominum periurissume? iuravistin te illam nulli venditurum nisi mihi? B. Fateor. C. Nempe conceptis verbis? B. Etiam consutis quoque. C. Periuravisti, sceleste. B. At argentum intro condidi. ego scelestus nunc argentum promere possum domo: 355 tu qui pius, istoc es genere gnatus, nummum non habes. C. Pseudole, adsiste altrim secus atque onera hunc maledictis. PS. Licet. numquam ad praetorem aeque cursim curram, ut emittar manu. C. Ingere mala multa. PS. Iam ego te differam dictis meis. impudice. B. Itast. C. Sceleste. B. Dicis vera. PS. Verbero. 360 B. Quippini? C. Bustirape. B. Certo. PS. Furcifer. B. Factum optume. C. Sociofraude. B. Sunt mea istaec. PS. Parricida. B. Perge tu. C. Sacrilege. B. Fateor. PS. Periure. B. Vetera vaticinamini. C. Legirupa. B. Valide. PS. Permities adulescentum. B. Acerrume. C. Fur. B. Babae. PS. Fugitive. B. Bombax. C. Fraus populi. 365 B. Planissume. PS. Fraudulente. C. Impure. PS. Leno. C. Caenum. B. Cantores probos. C. Verberavisti patrem atque matrem. B. Atque occidi quoque, potius quam cibum praehiberem: num peccavi quippiam? PS. In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.
…continua

Pseudolus - Atto 1 - Versi 394 - 405 - Il servo poeta (scena 4)

PS: Postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole. quid nunc acturu's, postquam erili filio 395 largitu's dictis dapsilis? ubi sunt ea? quoi neque paratast gutta certi consili, [neque adeo argenti—neque nunc quid faciam scio.] neque exordiri primum unde occipias habes, neque ad detexundam telam certos terminos. 400 sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi, quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen, facit illud veri simile, quod mendacium est, nunc ego poeta fiam: viginti minas, quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen. 405
…continua