Metamorfosi - Libro 1 - Versi vv. 291-312

Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: omnia pontus erat, derant quoque litora ponto. Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca et ducit remos illic, ubi nuper arabat: ille supra segetes aut mersae culmina villae navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo. figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, aut subiecta terunt curvae vineta carinae; et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. mirantur sub aqua lucos urbesque domosque Nereides, silvasque tenent delphines et altis incursant ramis agitataque robora pulsant. nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, unda vehit tigres; nec vires fulminis apro, crura nec ablato prosunt velocia cervo, quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, in mare lassatis volucris vaga decidit alis. obruerat tumulos inmensa licentia ponti, pulsabantque novi montana cacumina fluctus. maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit, illos longa domant inopi ieiunia victu.
…continua

Metamorfosi - Libro 1 - Versi vv. 324-329

Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem et superesse virum de tot modo milibus unum, et superesse vidit de tot modo milibus unam, innocuos ambo, cultores numinis ambo, nubila disiecit nimbisque aquilone remotis et caelo terras ostendit et aethera terris.
…continua

Metamorfosi - Libro 1 - Versi vv. 208 - 243

Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit: “Ille quidem poenas (curam hanc dimititte!) solvit; quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. contigerat nostras infamia temporis aures; quam cupiens falsam summo delabor Olympo et deus humana lustro sub imagine terras. longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum, enumerare: minor fuit ipsa infamia vero. Maenala transieram latebris horrenda ferarum et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei: Arcadis hinc sede set inhospita tecta tyranni ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. signa dedi venisse deum, vulgusque precari coeperat: inridet primo pia vota Lycaon, mox ait ‘experiar deus hic discrimine aperto an sit mortalis: nec erit dubitabile verum.’ nocte gravem somno necopina perdere morte comparat: haec illi placet experientia veri; nec contentus eo, missi de gente Molossa obsidis unius iugulum mucrone resolvit atque ita semineces partim ferventi bus artus mollit aquis, partim subiecto torri igni. quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma in domino dignos everti tecta penates; territus ipse fugit nactusque silentia ruris exululat frustraque loqui conatur: ab ipso colligit os rabiem solita eque cupidine caedis vestitura in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. In villos abeunt vestes, in crura lacerti: fit lupus et veteris servat vestigia formae; canizie eadem est, eadem violentia vulnus, idem oculi lucent, eadem feritatis imago est. occidit una domus, sed non domus una perire digna fuit: quia terra patet, fera regnat Erinys. in facinus iurasse putes! dent ocius omnes, quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas”
…continua

Metamorfosi - Libro 3 - Versi vv. 370-401

Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter quam cum summis circumlita taedis admotas rapiunt vivacia sulphura flammas. O quotiens voluit blandis accedere dictis et mollis adhibere preces! Natura repugnat nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est exspectare sonos, ad quos sua verba remittat. Forte puer comitum seductus ab agmine fido dixerat: "Ecquis adest?" et "Adest" responderat Echo. Hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis, voce "Veni!" magna clamat: vocat illa vocantem. respicit et rursus nullo veniente "Quid" inquit "me fugis?" et totidem, quot dixit, verba recepit. Perstat et alternae deceptus imagine vocis "Huc coeamus" ait, nullique libentius umquam responsura sono "Coeamus" rettulit Echo et verbis favet ipsa suis egressaque silva ibat, ut iniceret sperato bracchia collo; ille fugit fugiensque "Manus conplexibus aufer! ante" ait "emoriar, quam sit tibi copia nostri"; rettulit illa nihil nisi "Sit tibi copia nostri!". Spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora protegit et solis ex illo vivit in antris; sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae; extenuant vigiles corpus miserabile curae adducitque cutem macies et in aera sucus corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt: vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram. Inde latet silvis nulloque in monte videtur, omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.
…continua

Metamorfosi - Libro 3 - Versi vv. 402-443 - L'innamoramento di Narciso

Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles; inde manus aliquis despectus ad aethera tollens "Sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!" dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis. Fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, quem neque pastores neque pastae monte capellae contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus; gramen erat circa, quod proximus umor alebat, silvaque sole locum passura tepescere nullo. Hic puer et studio venandi lassus et aestu procubuit faciemque loci fontemque secutus, dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit, dumque bibit, visae correptus imagine formae spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est. Adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem haeret, ut e Pario formatum marmore signum; spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus et dignos Baccho, dignos et Apolline crines inpubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niveo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse: se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur, dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet. Inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti, in mediis quotiens visum captantia collum bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis! Quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo, atque oculos idem, qui decipit, incitat error. Credule, quid frustra simulacra fugacia captas? Quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes! Ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est: nil habet ista sui; tecum venitque manetque; tecum discedet, si tu discedere possis! Non illum Cereris, non illum cura quietis abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba spectat inexpleto mendacem lumine formam perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus ad circumstantes tendens sua bracchia silvas "Ecquis, io silvae, crudelius" inquit "amavit? scitis enim et multis latebra opportuna fuistis.
…continua

Metamorfosi - Libro 3 - Versi vv. 463-470 - L'agnizione

Iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago; uror amore mei: flammas moveoque feroque. Quid faciam? Roger anne rogem? Quid deinde rogabo? Quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. O utinam a nostro secedere corpore possem! Votum in amante novum, vellem, quod amamus, abesset. Iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae longa meae superant, primoque exstinguor in aevo.
…continua

Metamorfosi - Libro 8 - Versi vv. 183-200 - Dedalo e Icaro

Daedalus interea Creten longumque perosus exilium tactusque loci natalis amore, clausus erat pelago."Terras licet" inquit "et undas obstruat, at caelum certe patet.Ibimus illac; omnia possideat, non possidet aera Minos". Dixit et ignotas animum dimittit in artes naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas, a minima coeptas, longam breviore sequenti, ut clivo crevisse putes; sic rusticam quondam fistula disparibus paulatim surgit avenis. Tum lino medias et ceris alligat imas ut veras imitetur aves. Puer Icarus una stabat et, ignarus sua se tractare pericla, ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, captabat plumas, flavam modo pollice ceram mollibat lusuque suo mirabile patris impediebat opus.
…continua