Superni Gradus - Volume unico - Libro Imprese di Scipione in Africa

Cum africa nova provincia P.Scipioni esset, Q. Fabius Maximus, rogatus sententiam:" P.Corneli, inquit, cum ex alto Africam conspexeris, ludus et iocus fuisse Hispaniae tuae tibi videbantur!Quid enim simile? Pacato mari praeter oram italiae Galliaeque vectus, Emporias in urbem sociorum classem adpulisti; expositos milites per tutissima omnia ad socios et amicos populi Romani Tarraconem duxisti; a Tarracone deinde iter per praesidia Romana; appugnata est per summum otium Carthago nullo trium Punicorum exercituum socios defendente; cetera nullo tamen modo Africo bello comparanda sunt, ubi non portus ullus classi nostrae apertus, non ager pacatus, non civitas socia, non rex amicus, non consistendi usquam locus, non procedendi;quacumque circumspexeris, hostilia omnia atque infesta erunt".
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Libro La perenne commissatio di Vitellio

Sed vel praecipue luxuriae saevitiaque deditus, epulas trifariam semper, interdum quadrifariam dispertiebat, in ientacula et prandia et cenas comissationesque, facile omnibus sufficiens vomitandi consuetudine. Indicebat autem aliud alii eadem die, nec cuiquam minus singuli apparatus quadringenis milibus nummum constituerunt. Famosissima super cetera fuit cena data ei adventicia a fratre, in qua duo milia lectissimorum piscium, septem avium apposita traduntur. Hanc quoque exsuperavit ipse dedicatione patinae, quam ob immensam magnitudinem clipeum Minervae polioychoy dictitabat. In hac scarorum iocinera, phasianorum et pavorum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes a Parthia usque fretoque Hispanico per navarchos ac triremes petitarum, commiscuit.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Libro Un banchetto per non pensare alla morte II

Laudatus propter elegantias dominus: "Aequum, inquit, Mars amat. Itaque iussi suam cuique mensam assignari. Obiter et putidissimi servi minorem nobis aestum frequentia sua facient." Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoc titulo: FALERNUM OPIMIANUM ANNORUM CENTUM. Dum titulos perlegimus, complosit Trimalchio manus et: "Eheu, inquit, ergo diutius vivit vinum quam homuncio. Quare tangomenas faciamus. Vita vinum est. Verum Opimianum praesto. Heri non tam bonum posui, et multo honestiores cenabant.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Libro Romani e Privernati

Priverno capto interfectisque iis, qui id oppidum ad rebellandum incitaverant, senatus indignatione accensus consilium agitabat quidnam sibi de reliquis quoque Privernatibus esset faciendum. Ceterum Privernates, cum auxilium unicum in precibus restare animadverterent, ingenui et Italici sanguinis oblivisci non potuerunt: princeps enim eorum in curia interrogatus quam poenam mererentur, respondit: "Quam merentur qui se dignos libertate iudicant". His verbis exasperatos patrum animos inflammaverat. Sed Plautius consul, favens Privernatium causae, quaesivit qualem cum eis Romani pacem habituri essent inpunitate donata. At is costantissimo vultu "Si bonam dederitis" inquit" perpetuam, si malam, non diuturnam”. Qua voce perfectum est ut victis non solum venia, sed etiam ius et beneficium nostrae civitatis daretur.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Libro Sesto Tarquinio violenta Lucrezia

Paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam venit. Ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit, sinistraque manu mulieris pectore oppresso "Tace, Lucretia" inquit:" Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris vocem". Cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum. Ubi obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum servum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant; ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Istituzioni politiche e militari di Tullio Ostilio

Roma interim crescit Albae ruinis. Duplicatur civium numerus; Caelius additur urbi mons, et quo frequentius habitaretur eam sedem Tullus regiae capit ibique habitavit. Principes Albanorum in patres ut ea quoque pars rei publicae cresceret legit, Iulios, Seruilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios; templumque ordini ab se aucto curiam fecit quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem appellata est. Et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adiceretur equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et veteres eodem supplemento explevit et novas scripsit.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Formazione di Epaminonda

Cum exprimere imaginem consuetudinis atque vitae Epaminondae velimus nihil videmur debere praetermittere, quod pertineat ad eam declarandam. Quare dicemus primum de genere eius, deinde quibus4 disciplinis et a quibus sit eruditus. Natus igitur patre quo diximus, pauper iam a maioribus relictus, eruditus est autem sic ut nemo Thebanus magis . Nam et citharizare et cantare ad chordarum sonum doctus est a Dionysio, qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon aut Lamprus, quorum pervulgata sunt nomina; cantare tibiis ab Olympiodoro, saltare a Calliphrone. At philosophiae praeceptorem habuit Lysim Tarentinum, Pythagoreum, cui quidem sic fuit deditus, ut, adulescens, tristem ac serverum senem omnibus aequalibus suis in familiaritate anteposuerit: neque prius eum a se dimisit quam in doctrinis tanto antecessit condiscipulos ut facile intellegi posset pari modo superaturum omnes in ceteris artibus.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Clelia

Cloelia virgo,una ex obsidibus cum castra etruscorum forte haud procul ripa Tiberis essent,frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit et obsides sospites omnes ad propinquos restituit. Quod ubi regi Porsennae notum fuit,primo,incensus ira ,oratores romama misit qui cloeliam obsidem deposcerent ,deinde in admirationem versus,promisit ,si riddidissent ,intactam inviolatamquead suos se remissurum .Utrimque consitit fides: et Romani pigus pacis ex foedere resisterunt et apud regem etruscorum nn tuta solum sed honorata etiam virtus fuit :rex virginem laudavit et ei donavit partem obsidum. Pace redintegrata Romani Cloeliae virtutem statua equestri honoraverunt :in Sacra via posita est virgo insidens equo.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Notizie di alcuni prodigi

Prodigia multa nuntiata sunt: Lanuvii in aede Iunonis corvos nidum fecisse; in Apulia palmam viridem arsisse; Mantuae visum esse stagnum cruentum effusum ex mincio amni; Calibus, in parva Campaniae urbe, et Romae in foro boario sanguine pluisse; in vvico Insteio fontem sub terra fluxisse tanta vi aquarum ut seriae doliaque, quae eo loco erant, provoluta sint; tacta esse fulmiine in Capitolio atrium publicum, in Sabinis publicam viam et portam, qua in urbem Gabios aditus erat. Etiam alia multis locis miracula vulgata erant: hastam Martis in Marrucinis clamasse; ex muliere Spoleti factum esse virum; Hadriae aram in caelo speciesque hominum circum eam cum candida vveste visas esse. Romae quoque, in ipsa urbe, visum esse examen apium in foro, quod mirabile est quia rarissimum. Haec prodigia cum per ora omnium pervulgarentur, ex aruspicum responso supplicatio decem dierum in omnibus fanis indicta est.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Valori e meriti di Conone

Conon Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad rem publicam, in eoque eius opera magni fuit; nam et praetor pedestribus exercitibus praefuit et praefectus classis res magna mari gessit. Quas ob causas praecipuus ei honos habitus est. Namque omnibus unus insulis praefuit, in qua potestate Pheras cepit, coloniam Lacedaemoniorum. Fuit etiam extremo Peloponnesio bello praaetor, cum apud Aegos flumen copiae Atheniensium ab Lysandro sunt devictae. Sed tum afuit, eoque peius res administrata est; nam et prudens rei militaris et diligens erat imperator. Itaque nemini erat iis temporibus dubium, si adfuisset, illam Athenienses calamitatem accepturos non fuisse. Rebus auem adflictis, cum patriam obsideri audisset, non qaesivit ubi ipse tuto viveret, sed unde praesidio posset esse civibus suis.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Il poeta Archia

Ut primum ex pueris excessit Archias atque ab iis artibus, quibus aetas puerilis ad humanitatem informari sole, se ad scribendi studium contulit,primum Antiochiae (nam ibi natus est nobili loco), celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingenii gloria contigit.Post in ceteris Asiae partibus cunctaeque Graeciae sic eius advenuts celebrantur, ut famam ingenii exspectatio hominis superaret. Erat Italia tum plena Gracarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementer colebantur et hic Romae propter tranqillitatem rei pubblicae non neglebantur. Itaque hunc Tarentini et Rhegini et Napolitani civitate ceterisque praemiis donarunt, et omnes cognitione atque hospitio dignum existimarunt.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Ritratto di Cesare

Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris vegetisque oculis, valetudine prospera; nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum ezterreri solebat. comitiali quoque morbo bis inter res agendas correptus est. Circa corporis curam morosior, ut non solum tonderetur diligenter sed velleretur etiam, ut quidam exprobraverunt; calvitii vero deformitatem iniquissime ferret, saepe obtrectatorum iocis obnoxiam expertus. Ideoque et deficientem capillum revocare a vertice adsueverat, et ex omnibus decretis sibi a senatu populoque honoribus non aliud aut recepit aut usurpavit libentius quam ius laureae coronae perpetuo gestandae
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Un sogno profetico

Simonides, clarus ille poeta, cum ad litus navem appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae mandasset, admonitus ab eo ne proximo die navigaret, in terra remansit. Qui inde solverant, fluctibus et procellis in conspectu eius obruti sunt: ipse laetatus est, cum vitam suam somnio quam navi credere maluisset. Memor autem beneficii, alegantissimo carmine salutis aucotrem aeternitati consecrevit, diuturnius in animis hominum sepulcrum ille costituens quam in desertis et ignotis harenis struxerat
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Alta marea in Britannia investe la flotta

Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies maritimos aestus maximos in Oceano efficere consuevit, nostrisque id erat incognitum. Ita uno tempore et longas naves, quibus Caesar exercitum transportandum curaverat quasque in aridum subduxerat, aestus complebat, et onerarias quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur. Compluribus navibus fractis reliquae cum essent funibus ancoris reliquisque armamentis amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. Neque enim naves erant aliae, quibus reportari possent, et omnia deerant, quae ad reficiendas naves erant usui, et, quod omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum his in locis in hiemem provisum non erat.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Guerra civile tra Cesare e Pompeo

Postea bellum civile successit exsecrandum et lacrimabile, quo praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani fortuna mutata est. Caesar enim rediens ex Gallia victor poposcit alterum consulatum sed Marcellus consul, Bibulus, Pompeius, Cato, contradixerunt. Propter hanc iniuriam ab Arimino, ubi milites congregatos habebat, Caesar adversum patriam cum exercitu venit. Consules cum Pompeio senatusque omnis atque universa nobilitas ex urbe fugit et in Graeciam transiit. Apud Epirum, Macedoniam, Achaiam Pompeio duce senatus contra Caesarem bellum paravit. Caesar, vacuam urbem ingressus, dictatorem se fecit. Inde Hispanias petiit. Ibi Pompei exercitus validissimos et fortissimos cum tribus ducibuss, L. Afranio, M. Petreio, M. Varrone, superavit. Inde regressus, in Graeciam transiit, adversum Pompeium dimicavit. Primo proelio victus est et fugatus; deinde in Thessalia apud Palaeopharsalum, productis utrimque ingentibus copiis, demicaverunt. Pompeius, victus et fugatus, ad Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti acciperet auxilia. At rex, fortunam magis quam amicitiam secutus occidit Pompeium, caput eius et anulum Caesari misit.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Morte del console Emilio a Canne

Cn. Lentulus tribunus militum, cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset, "L. Aemili" inquit, "quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere. Ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris: etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est." Ad ea consul: "Tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto; sed cave, frustra miserando, exiguum tempus e manibus hostium evadendi absumas. Abi, nuntia publice patribus urbem Romanam muniant ac priusquam victor hostis adveniat praesidiis firment; privatim Q. Fabio L. Aemilium praeceptorum eius memorem et vixisse adhuc et mori. Patere me in hac strage militum meorum exspirare, ne aut reus iterum e consulatu sim aut accusator collegae exsistam ut alieno crimine innocentiam meam protegam." Haec eos agentes prius turba fugientium civium, deinde hostes oppressere; consulem, ignorantes quis esset, obruere telis, Lentulum in tumultu abripuit equus.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Eruzioni del Vesuvio sono annunciate da segni premonitori

Laborat hoc uno malo Campania,quae,ne perfecta beatitudine fruatur,huius timoris frequenter acerbitate concutitur.Ne tamen omnino durum nunc eventum arbitremur:nam praemettit,signa gravia,ut tolerabilius sustineantur adversa.Tantis enim molibus,natura rixante,montis illius histus immurmurat,ut exercitatus quidam spiritus grandisono fremitu vicina terrificet.Fuscatur enim aer loci illius exhalatione taeterrima et per totam Italiam paene cognoscitur quando illa indignatio commovetur.Volat per inane magnum cinis decoctus;et,terreis nubibus excitatis,transmarinas quoque provincias pulvereis guttis compluit. Et quid Campania pati possit adgnoscitur,quando malum eius in orbis alia parte sentitur.Videas illic quasi quosdam fluvios ire pulvereos,et harenas steriles,impetu fervente,velut liquida fluenta decurrere.Stupeas subito usque ad arborum cacumina intumuisse dorsa camporum,et luctuoso subito calore vastata esse,quae laetissima fuerant viriditate depicta.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Prime esperienze militari di Silla

Sulla gentis patriciae nobilis fuit, litteris Graecis ac Latinis iuxta, atque doctissime, eruditus; animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior; facundus, callidus, et amicitia facilis, multarum rerum ac maxime pecuniae largitor. Atque illi felicissimo omnium ante civilem victoriam, nunquam super industriam fortuna fuit; multique dubitavere, fortior an felicior esset: nam, postea quae fecerit, incertum habeo, pudeat magis, an pigeat disserere. Postquam in Africam atque in castra Marii cum equitatu venit, rudis antea et ignarus belli, solertissimus omnium in paucis tempestatibus factus est. Ad hoc milites benigne appellare; multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia; ioca atque seria cum humillimis agere; in operibus, in agmine atque ad vigilias multus adesse, neque interim, quod prava ambitio solet, consulis aut cuiusquam boni famam laedere, tantummodo neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire. Quibus rebus et artibus brevi Mario militibusque carissimus factus est.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Severo monito ai catilinari

Nunc illos, qui in urbe remanserunt, atque adeo qui contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia [nati] sunt cives, monitos etiam atque etiam volo. Mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc expectavit, ut id, quod latebat, erumperet. Quod reliquum est, iam non possum oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum his vivendum aut pro his esse moriendum. Nullus est portis custos, nullus insidiator viae; si qui exire volunt, conivere possum; qui vero se in urbe commoverit, cuius ego non modo factum, sed inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules vigilantis, esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem, quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse voluerunt.
…continua

Superni Gradus - Volume unico - Versione Un muto terrore

Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt. Animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent sed tristes capite demisso terram intueri. Eius rei quae causa esset miratus ex ipsis quaesiit. Nihil Sequani respondere, sed in eadem tristitia taciti permanere. Cum ab his saepius quaereret neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem Diviacus Haeduus respondit: hoc esse miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent absentisque Ariovisti crudelitatem, velut si coram adesset, horrerent, propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur, Sequanis vero, qui intra fines suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.
…continua