So Tradurre! - Volume unico - Pagina 203 - 175 - Liberalità di Cimone (Nepote)
Cimonem, Miltiadis filium, Athenienses non solum in bello, sed etiam in pace diu desideraverunt. Compluribus enim locis praedia hortosque habebat, sed tantae liberalitatis fuit ut num quam in eis custodes posuerit ut fructus servarent. Hoc faciebat ne quis carpere fructus, quos vellet, impediretur. Semper nummos in promptu habebat, ut statim indigentibus subvenire posset. Saepe, cum aliquem videret haud bene vestitum, suum amiculum dabat, quo frigus aptius tolerare posset. Cotidie ei cena tam copiosa coquebatur, ut apud se advocare posset omnes quos invocatos vidisset in foro: quod facere nullo die praetermisit. Nemini fides eius, nemini opera, nemini res familiaris defuit; multos locupletavit, semper alios adiuvit. Qua re vita Cimonis semper secura fuit eiusque mors ab omnibus civibus acerba putata est.
…continua
So Tradurre! - Volume unico - Pagina 103 - 41 - Cincinnato
Cincinnatus temporibus rei pubblicae Romanae vixit. Multae sunt res gestae Cincinnati. Agricola erat, sed sub specie pacifici hominis ferox cor habebat et peritissimus erat non solum rei rusticate, sed rei etiam militaris et civilis. Virtutem et fortitudinem sui pectoris ostendit ubi cives eum creaverunt dictatorem. Tum unica rei pubblicae spes fuit. Nuntii senatus eum invenerunt sub meridie arantem suum agellum trans Tiberim. Ab aratro statim in aciem descendit, hostium copias in planitie fudit, exercitum Romanum et consolem ad hostium obsidione liberavit. Post victoriam in urbem intravit et ibi triumphum egit, deindi abdicavit et ad boves et aratrum suum revertit. Sic in rebus adversis Romam, patriam suam, servavit. Tristis enim erat Roame sors, sed Cincinnatus salutem patriae omnibus suis rebus praeposuit et civibus suis bonam spem praebuit
…continua
So Tradurre! - Volume unico - Versione - - Tito Livio - Ercole Caco (versione - Cum regnaret rex Evander...
Cum regnaret rex Evander, Hercules rapuit in Hiberia Gerionis armentum et cum illo in Latium pervenit.
Ibi, in ipsis locis circum Tiberim sedem suam constituit, ut ex longo itinere se recrearet et comites suos. Illo tempore Latium vastabat latro Cacus, Vulcani filius, ingentis corporis et magnarum virium homo: iste Latinorum agros infestabat et armenta eorum rapiebat, in antro Aventini montis domicilium habebat et illuc suam praedam adducebat.
Cum mirum armentum Herculis adfectaret, noctu, dum dominus dormit, boves eius subduxit et, ne vestigiis furtum deprehenderut, caudis in antrum suum iuvencas pertraxit.
Hercules autem, dum per ea loca errat ut armentum quaereret, mugitus earum audivit et sic fraudem ipsam latronis cognovit. Tunc in speluncam venit et latronem illum clava sua necavit. Cum ita Latinorum ragionem Hercules tanto malo liberavisset, rex Evender ei aram consecravit.
…continua