Sermo et Humanitas - Sermo et Humanitas 1 - Versione - - "Insistendo...si ottiene!"

Quidam Graecus, qui se perītum poëtam putabat, quia imperatoris Augusti gratiam sibi conciliare volebat, cotidie Augusto occurrebat et ei longum poëma porrigebat, ubi non solum innumerae ac mirae imperatoris virtutes se etiam erga deos pietas celebrabantur; preterea Augustus humani genĕris decus atque lumen Romani imperii appellabatur. Sed Augustus, qui adulatores malosque poëtas spernebat, cotidie illum hominem depellebat eiusque opus recusabat. Tandem imperator, poëtae pertinaciā fessus, invĭcem pervum carmen ad poëtae ludibrium scribit et, cum Graecum videt, ei opus suum porrĭgit. Poëta statim Augusti carmen legit et magnum gaudium simŭlat, postĕa paucos denarios imperatori dat dicens: “Vellem tibi amplius dare, sed aliud non habeo!”. Ridet Augustus et, valde eius astutiā delectatus, sestertia centum milia malo poëtae donat.
…continua

Sermo et Humanitas - Sermo et Humanitas 1 - Versione p. 361 - 66 Un sogno premonitore

Simonides poëta, postquam navis, in qua vehebatur, ob saevam tempestatem ad desertam Graeciae oram appulerat atque omnes vectores de navi exiĕrant dum in litore forte deambulabat, inhumatum corpus invenit, quod, misericordia motus, sepulturae mandavit. Per noctem Simonides eum, quem sepeliverat, in somnio vidit dicentem: “Noli cras in navem conscendere! Si navigaveris, naufragio peribis”. Itaque poëta in terra remansit; ii autem qui navem solverant, fluctibus procellosi maris in conspectu eius obruti sunt. Tum Simonides, valde laetus quod vitam suam somnio potius quam navi committere maluerat, Iovi, qui somnia hominibus mittit, magnas gratias egit.
…continua