Scrinium - Volume unico - Pagina 18 - 1 - E giustizia fu fatta (una volta tanto)

Lupus et agnus inimici semper fuerunt et erunt. Ferus lupus in densa atqueobscura silva habitabat, ut diu noctque haedorum et agnorum stabula visitabat ac saeve vexabat. Olim timidus et parvus agnus in vicino prato sine cura currebat et ludebat. Repente lupus famelicus agnum vidit. Tum agnus, maxime axanimus ac tremebundus, multis lacrimis vita implorat. At lupus, famelicus et saevus, misericordiam et vota ignorat et miserum angum repente dilaniat ac devorat. interea stabuli dominus misera agni lamenta audivit ac statim agricolas propinquos assidue advocavit. Tum seduli agricolae cum baculis et armis accurrerunt ac saevum lupum necaverunt.
…continua

Scrinium - Volume unico - Pagina 51 - 14 - Plinio descrive le sue ville sul lago di Como

Plinius Caecilius, doctus homo, admodum locuples fuit. In hac epistula suas villas celebrat. «Apud Larium lacum nonnullae villae meae sunt, sed duae me praesertim delectant: altera, super saxa, lacum prospicit; altera ipsum lacum tangit. Itaque illam tragoediam, hanc comoediam appellare soleo. Nam illa alta est, sicut cothurni histrionum tragicorum; haec est depressa sicut comicorum socci. Harum villarum amoenitas magna est, etsi diversae sunt. Nam haec lacui vicina est; illa, contra, lacum longe prospectat et admodum amoena est propter amplum prospectum; illa fluctus non sentit, haec eos frangit. Praeterea ex illa piscantes despicere potes; ex hac ipse pisces captare atque etiam de tuo cubiculo hamum iacère potes».
…continua

Scrinium - Volume unico - Pagina 35 - 15 - "La ferita mi ricorda che sono un uomo"

Omnes regem Alexandrum Magnum Iovis filium existimabant.Nam in Lybia sacerdos,ante,comites,Iovis Hnnonis filium Alexandrum declaraverat.Tum Alexander in India iamdìu errabat atque vastabat regiones omnino ignotas non modo Macedonibus sed etiam populis Indiae finitimis.Interea oppidum magnum obsidione clausit,ibique in opere diu et frustra longum tempus consumpsit.Olim moenium partem vacuam defensoribus quaerebat,cum statim hostes sagittà eum vulneraverunt.Inceptum temen agere perseveravit.Tandem milites Alexandrum in praetorium adduxerunt,ubi aliquandiu sine voce stetit.Medicus multas medicinas applicabat,sed vulneris dolor crescebat et crus paulatim obtorpuit.Tunc Alexander: "Non Iovis filius sum-inquit-,sicut homines dicunt;vulnus me hominem indicat".
…continua

Scrinium - Volume unico - Pagina 95 - 17 - Addio alla vita di Marco Aurelio

Marcus Aurelius, cum graviter aegrotavisset, filium advocavit atque ne belli superstites neglegeret ab eo primum petiit. Deinde, e vita excedere cupiens, victu potuque tantum abstinuit ut graviorem morbum redderet. Sexta autem die, cum ad se amicos vocavisset, res humanas irredens atque mortem contemnes, iis dixit: "Cur de me fletis et de pestilentia ac communi morte minime cogitatis?". Cum autem amici ab illo recedere se pararent, ingemiscens ait: "Si me iam dimittis, vale. Vobis filium commendo, si dignus fuerit, atque deis immortalibus". Tunc exercitus, cum imperatoris gravissimum morbum cognovissent, vehementissime dolebant, quia illum unice amaverunt. Septima denique die imperator, cum solum filium ad se admisisset, statim eum dimisit, ne in eum quoque morbus transiret. Deinde caput opuerit, quasi dormiret, sed nocte animam efflavit.
…continua

Scrinium - Volume unico - Pagina 60 - 2 - Lezione postuma di una regina

Post aliquot regni annos Nicotris, Babyloniae pulcherrima regina, in gravem morbum incidit et brevi e vita excessit. Suae reginae nutu atque arbitrio, administri in eius sepulcro verba haec scripserunt:" Thesaurus maximus et pretious hic iacet. Babyloniae reges futuri, cum in gravi pecuniarum inopia eritis, sepulcrum hoc recludite atque thesaurum accipite. Attamen si aliquis sine summa necessitate sepulcrum violaverit, suae avaritiae poenas solvet". per multus autem annos Nicotridis sempulcrum nemo violavit, donec Persae Darium regem creaverunt. Qui, divitiarum avidissimus, mox sepulcrum reginae reclusit et thesaurum festinanter quaesivit. Sed nihil invenit: nam reginae cadaver tantum aderat, apud quod in parva tabula Darius lectitavit: "homo turpis et pecuniae cupidissimus es, ideoque rex indignus es".
…continua

Scrinium - Volume unico - Pagina 38 - 20 - La superbia di una madre

Nioba, Tantali filia atque Anphonis uxor, admodum superba mulier fuit, sive propter magnam mariti potentiam, sed praesertim propter magnum filiorum numerum. Nam septem filios septemque filias habebat. Sed superbia et Niobam et liberos perdidit. Nam olim Thebarum sacerdotes sacrificia parabant Latonae, Apollinis et Dianae matri. Tum Nobia summo sacerdoti ita insulavit: Nioba iniura iracundiam Latonae atque filiorum deae excitavit. Apollo enim et Diana non modo Niobae quattuordecim filios telis necaverunt, sed etiam matrem in saxum mutaverunt. Niobae rupes erat in Sipylo, monte Asiatico.
…continua

Scrinium - Volume unico - Pagina 8 - 3 - Magia della luna

Inter stellas immotas et vagas languida luna splendebat et silvarum umbras fugabat tacita spectabat nautarum curas et agricolarum operas. Interea amoena aura flabat. Puellae cum avia in area erant et lunam spectabant. Vere luna olim erat dea in terris. Agricolae Dianam lunam appellabant. Diana in silvis vivebat ac secum in pharetra multas sagittas gerabat. Dea feras agitabat atque sagittis feriebat. Cum Daina sagittae feras tangebant, illae cadebat et vitam amittebant. Agricolae nultas victimas deae immolabant in aris.
…continua

Scrinium - Volume unico - Pagina 32 - 7 - Anche gli imperatori sanno essere pazienti

Patientia et indulgentia in summis imperatoribus quoque animi magnitudinis manifesta indicia sunt. Quondam apud Romam in sumptuosa villa Augustus imperator graviter aegrotabat atque noctes inquietas consumebat, quia molesta noctua sine intermissione canebat et somnum saepe rumpebat. Tunc diligens miles Augustum liberare a gravi incommodo statuit: ideo statim noctuam deprehendit atque vivam ad imperatorem portavit. Miles, agnum praemium ab imperatore exspectabat: at Augustus mille tantum nummos diligenti militi donavit. Sed miles praemium indignum existimavit ac mox, iratus, miseram avem liberavit. Nunc vere irae et ultionis causa imperatori non deerat; aequo animo tamen contumeliam toleravit ac militem insolentem dimisit liberum.
…continua

Scrinium - Volume unico - Pagina 111 - 9 - Lucullo, un impasto di serietà e spegiudicatezza

In expeditione in orientis regiones Lucullus magnas res gessit, memoria dignas. Nam in multislocis Mithridatem, Ponti regem, proelio vicit atque profligavit Tigranem, potentissimum Armeniae regem. In bellis autem fere invictus, pecuniae tamen avidissimum se praebuit. Ideo, Mithridate denique superato, desidiose et luxuriose vivere coepit. Nam magnis impensis villas sumptuosas et splendidas aedificavit, plenas statuis et vasis pretiosis. Mari quoque damna adtulit: in nonnullis locis enim in aquas magna saxa iecit; in aliis, suffossis montibus, ad terras mare tulit. Itaque narrant Pompeium per ludum Lucullum nominavisse Xerxem Romanum: nam Xerxes, Persarum rex, cum in Hellesponto pontem aedificavisset atque hic mari procelloso diruttus esst, iussit ter scutica mare verberari.
…continua