Nuovo Le Ragioni del Latino - Volume 1 - Pagina 155 - 214 - Anco Marzio e Tarquinio Prisco
Post Tullum Hostilium Ancus Marcius, Numae ex filia nepos suscepit imperium. Contra Latinos dimicavit, Aventinum montem civitati adiecit et Ianiculum, quod urbi coniunxit ponte Sublicio, tum primum in Tiberi facto; ad terrorem hominum scelestorum etiam carcerem aedificavit; apud ostium Tiberis supra mare novam urbem condidit,quae nomen Ostiae accepit. Deinde regnum Tarquinius Priscus suscepit. Hic numerum senatorum duplicavit, circum Romae inchoavit,quem postea L.Tarquinius Superbus perfecit, ludos Romanos instituit, qui ad nostram memoriam
permanent. Praeterea Sabinos vicit et non parum agrorum urbis Romae territorio iunxit, primusque triumphans urbem intravit.
…continua
Nuovo Le Ragioni del Latino - Volume 1 - Pagina 202 - 295 - La sventura di Perseo, re di Macedonia
Perseus, Macedoniae rex, iam in extrema pernicie propter imperitiam atque avaritiam, in manus hostium, cum liberis et publico thesauro, venit. Paulus Aemilius autem, post claram victoriam apud pidnam, triumphum Romae celebravit. Per tres dies civibus magnificam spectaculi speciem praebuerunt currus: hi res magni pretii, vasa aurea et argentea, anea simulacra, artis opera, transportabant. Postremo Paulus in curru processit, corporis dignitate et senectute ipsa insignis. Post currum imperatoris incedebant victoris exercitus viri; deinde equitum turmae et peditum cohortes. Sed non solum Perseus triste documentum humanororumcasuum praebuit, ductus in catenis per urbem ante victoris currum; sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgidus. Nam, iisdem diebus triumphi, dux Romanus duorum filiorum funera vidit.
…continua
Nuovo Le Ragioni del Latino - Volume 1 - Pagina 405 - 682 - Favola di Orfeo e Euridice
Saepe ab omnibus poetis fabula Orphei et Eurydices celebratur. Orpheus, Thraciae vates, cum uxor Eurydice morsu serpentis correpta esset, tanto dolore ob eius mortem offectus est ut ad regnum Inferorum descendere exoptaret. Orpheus, cum dulci cantu Persephonem et Plutonem oravisset, ab eis impetravit ut Eurydice sibi redderetur. Sed iusserunt Orpheum dei inferi Eurydices vultum non videre usque ad limina Orci. Orpheus contra, amore incensus, oculos reflexit et mulier ab Orco recepta est. Postea miser poeta pro despectu quem in ceteras feminas habuit, a Thraciis mulieribus est laniatus, eiusque caput ad insulam Lesbum undis marinis transvectum est.
…continua
Nuovo Le Ragioni del Latino - Volume 1 - Pagina 444 - 763 - Le Amazzoni
Hircaniae finitima erat gens Amazonum campos circa Thermodonta amnem incolentium. Reginam habebant Thalestrin, omnibus inter Caucasum montem et Phasin amnem imperitantem. Haec, cupidine visendi Alexandri Magni accensa, finibus regni sui excessit; et, cum procul haud abesset, praemisit aliquos ad regem monendum venisse reginam adeundi eiusque cognoscendi avidam. Protinus data potestate veniendi, trecentis feminis comitata processit.Atque, ut primum rex in conspectu fuit, equo ipsa desiluit, duas lanceas dextera regens. Corpus Amazonum vestibus non totum induitur; nam laeva pars ad pectus est nuda, altera contra velatur. Altera papilla intacta servatur ad liberos lendos; aduritur dextera, ut arcus facilius intendant, et tela vibrent.
…continua
Nuovo Le Ragioni del Latino - Volume 2 - Pagina 7 - 4 - Istituzioni politiche e militari di Tullo Ostilio
Roma interim crescit Albae ruinis. Duplicatur civium numerus; Caelius additur urbi mons, et quo frequentius habitaretur eam sedem Tullus regiae capit ibique habitavit. Principes Albanorum in patres ut ea quoque pars rei publicae cresceret legit, Iulios, Seruilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios; templumque ordini ab se aucto curiam fecit quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem appellata est. Et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adiceretur equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et veteres eodem supplemento explevit et novas scripsit.
…continua