Nuovo Latina Lectio - Volume A - Pagina 99 - 28 - Usi dei Fenici e dei Cartaginesi

Carthaginienses, qui Thyro in Africam migraverant, sacra a patria advecta maxime colebant et pauca alia qua ex Graecis adsumpserant. Iunonis cultus praecipuus et Aesculapii, cui magnificum templum in ipsa arce aedificaverunt. Apollo etiam locuples aedes fuit, laminis aureis tecta, cum praeclaro simulacro, quod, excisa Carthagine, Romani, ex Africa avectum, iuxta Circum Maximum collocaverunt. Ad Herculis fanum, quod Thyri maxima cum veneratione colitur, quotannis magna cura delectam navem cum decimis annuorum proventuum aut partarum bello manubiarum mittevant. A Thyriis, conditoribus suis, alium ritum horrendae religionis hauserant, nam Saturno, quem ipsi Belum vocant, quotannis victimama humanam mactabant: cuius immanitatis reliquiae numquam penitus tolli abolerique potuerunt. Ceteros civitatis mores plerumque commerciorum utilitas moderabatur, quibus illa gens natura et maiorum instituto deditissima erat.
…continua

Nuovo Latina Lectio - Volume A - Pagina 141 - 58 - Addestramento di soldati e ufficiali (Vegezio)

In primis (in un primo luogo) tirones edocendi sunt militarem gradum (marcia). Nihil enim magis in itinere custodiendum est quam ut (più che) omnes milites incedendi ordinem servent. Ergo militari gradu (passo) viginti milia passuum horis quinque conficienda sunt. Set et cursui praecipue assuefaciendi sunt iuniores, ut maiore impetu in hostem procurrant, ut ad explorandum alacriter pergant. Ad saltum etiam, quo vel fossae transiliuntur vel impediens aliqua altitudo superatur, exercendus est miles. Natandi usus aestivis mensibus omnis tiro debet condiscere. Ideoque veteres Romani Campum Martium vicinum Tiberi delegerunt ut iuventus post exercitium armorum sudorem pulveremque dilueret ac lassitudinem cursus natando (nuotando) deponeret. In eligendis vero praefectis magna cura adhibenda est. Centurio eligendus est magnis viribus, procera statura, vigilans, sobrius, magis ad facienda quae ei imperantur quam ad loquendum paratus. Similiter eligendus est decurio, qui turmae equitum praeponatur, in primis habili corpore ut loricatus possit in equum ascendere, equitare fortissime, turmales suos erudiendos curare.
…continua