Navigare - Volume unico - Pagina 26 - 10 - Santuario di Delfi

Est Delphis clarum Apollinis templum in iugo Parnasso, ubi deus per Pythiam sua veridica responsa edit. Templum non muri, sed praecipitia undique ut praesidia defendunt. In templo magna auri et argenti copia est quoniam Graeci, Delphicum oraculum valde colunt et deo opimas victimas immolant speldidaque dona praebent. Phoebus etiam athletarum ludis honoratur, victoriae proemia coronae laureatae sunt. Fama clari oraculi ad barbaros quoque pervenit: Croesus enim, Lydorum tyrannus, quoniam cum Persis bellum parat, Delphas cum ampli et opulentis donis legatos mittit. Legati de bello oraculum consulunt, ambigue responsa Pytia reddit.
…continua

Navigare - Volume unico - Pagina 182 - 2 - Le quattro età del popolo romano

Si quis ergo populum Romanum quasi unum hominem consideret totamque eius aetatem percenseat, ut coeperit utque adoleverit, ut quasi ad quandam iuventae frugem pervenerit, ut postea velut consenuerit, quattuor gradus processusque eius inveniet. Prima aetas sub regibus fuit prope per annos CCL, quibus circum urbem ipsam cum finitimis luctatus est. Haec erit eius infantia. Sequens a Bruto Collatinoque consulibus in Appium Claudium Marcum Fulvium consules CCL annos patet, quibus Italiam subegit. Hoc fuit tempus viris, armis incitatissimum, ideoque quis adulescentiam dixerit. Deinceps ad Caesarem Augustum CC anni, quibus totum orbem pacavit. Hic iam ipsa iuventus imperii et quaedam quasi robusta maturitas. A Caesare Augusto in saeculum nostrum haud multo minus anni ducenti, quibus inertia Caesarum quasi consenuit atque decoxit, nisi quod sub Traiano principe movit lacertos et praeter spem omnium senectus imperii quasi reddita iuventute reviserit.
…continua

Navigare - Volume unico - Pagina 159 - 21 - Quinto Fabio Massimo il temporeggiatore

Repens alia gravissima clades Romae nuntiatur: itaque civica ad re medium neque desideratum nec solitum confugit et dictatorem creavit Q.Fabium Maximum et magistrum equitum M. Minicium Rufum. Cum Hannibal, populato agro Romano, urbem oppugnare adortus esset, Q.Fabius Maxisimus ex urbe egressus; exploratis summa cum cura itineribus,contra hostem exercitum duxit, ratus se pugnam non commisurum esse nisi propter necessitatem. Inde in conspectu hostium castra posuit. Hannibal, ubi omnia quieta apud hostes vidit nec castra ullo tumultu mota, tacita cura captus est: arbitrabatur Romanos quaevisse ducem sibi parem. Et prudentiam quidem, non vim dictatoris extemplo timuit. Fabius per alta loca agmen ducebat et modico intervallo ab hoste consistebat ut neque omitteret eum neque congrederetur. Opinabatur enim melius esse frustrari et eludere Poenorum impetum quam cum iis in acie pugnare. Sed ei inimicu erat magister qeuitum: ille ferox et impudens, lingua immodicus, Fabium consulem compellabat segnem pro cuncatore, timidum pro cauto atque sese extollebat.
…continua

Navigare - Volume unico - Pagina 159 - 22 - La Battaglia di Canne (Eutropio)

Quingentesimo et quadragesimo anno ab Urbe condita L. Aemilus Paulus et P.Terentius Varro consules contra Hannibalem mittuntur, et Q. Fabio Maximo succedunt. Fabius dictator autem eos monuerat, ne cum Hannibale, callido et impazienti duce,pugnarent. Verum, profecto Fabio, propter impatientiam Varronis consulis apud Cannas pugnantum est atque ambo ceciderunt ac magna pars de Hannibalis exercitu sauciata est. Sed Romani quoque gravissimam caedem acceperunt. Occisus est enim in proelio con sul Aemilius Paulus, consulares aut praetorii XX,s enatores capti aut occisi XXX, nobiles viri CCC, militum XL milia, equitum III milia et quinti genti. In quibus malis tamen nemo Romanorum ratus est de pace mentionem facere. Post eam pugnam multae Italiae civitates, quae Romanis paruerant ,ab Hannibalem se dederunt. Hannibal variis supplicitiis captivos interfeci et tres modios amulorum aureo rum Carthaginem misit, quos ex minibus equitum Romanorum, senatorum et militum detraxerat.
…continua

Navigare - Volume unico - Pagina 77 - 25 - Le oche del Campidoglio

Interim, quoniam Galli appropinquabant, arx Romae Capitolium in ingenti pericolo fuit. Nam nocte sublustri Galli ascensum temptant expugnaturi arcem, atque tanto silentio in summum montem perveniunt, ut non solum custodes arcis sed etiam canes, animalia sollecita ad nocturnos strepitus, non audiverint hostes venientes. In Capitolio autem anseres Iunoni sacrae alebantur: iam Galli capturi erant arcem, cum T. Manlius, vir bello egregius, clangore anserum strepituque exitatus,statim arma arripuit et dum omnem iuventutem ad arma vocat, de summa arce Gallos deiecit. Romani iuvenes, exemplo Manlii permoti, telis, saxis missilibusque hostes proturbabant ac tota Gallorum acies in praeceps ruit.
…continua

Navigare - Volume unico - Pagina 77 - 26 - Fierezza degli anziani (Tito Livio)

Iam Romani de sua salute desperabant et totam noctem ululatus cantusque audiebant, dum barbari turmatim vagant circa moenia.. Postremo, prima luce, in urbem penetraverunt: tum viri cum coniugibus liberisque ac senatores in arcem Capitolinam concesserunt. Sine impetu aut vi, Galli urbem capiunt, in forum perveniunt et oculos ad deorum templa arcemque convertunt, incredibili quiete ac solitudine quasi absterriti. In urbe deserta senes adventum Gallorum ostinato ad mortem animo expectant in curulibus suis sedentes, maiestate ac gravitate similes diis. Hostes domos principum intrant et viros velut simulacra contemplant. Erat inter Romanos M. Papirius. Ut Gallus permulsit Papirii barbam, senex, motus ira, scipione eburneo in caput barbari incussit : inde initium caedis fuit.
…continua

Navigare - Volume unico - Pagina 65 - 6 - Il governo repubblicano

Duo consules creati sunt: similem potestatem et imperium per unum annum habebant, quia senatus populusque diuturnum imperium timebant. Primi consules, assensu omniu civium, Iunius Brutus et Tarquinius Collatinus fuerunt, sed Collatino statim dignitas abrogata est, quia nomen Tarquinius populo Romano invisum erat. Inde senatorum numerus, deminutus propter continuas caedes, ad summam trecentorum auctus est: nam lecti sunt primi viri ex equestri gradu et recentes magistratus conscripti appellati sunt. Sub consulatu Postumii Cominii et T. Largii, Romae periculum belli renovatum est; nam gener Tarquinii exercitum ingentem collegerat, quia iniuriam soceri vindicare optabat. Itaque nova dignitas creata est, dictatura appellata. Dictatori magna potestas erat, sive quia unus erat (nam consules parem potestatem habebant), sive quia ius vitae necisque in cives habebant. Sex menses tantum dictatura durabat.
…continua

Navigare - Volume unico - Pagina 280 - 7 - La Spagna (Giustino)

Hispania, inter Africam et Galliam posita, Oceani freto et Pyrenaeis montibus clauditur, minor quidem utraque terra sed utraque fertilior. Nam neque, ut Gallia, assiduis ventibus fatigatur; sed media inter utramque, tum temperato calore, tum felicibus et tempestivis imbribus, in omnia frugum genera fecunda est: itaque non ipsis tantum incolis, verum etiam Italae urbique Romae cunctarum rerum abundantiam praebet. Hinc enim non frumenti tantum magna copia est, verum et vini, mellis oleique; nec summae terrae tantum lavanda bona sunt, verum etiam abstrusorum metallorum felices divitiae. In hoc terra cursus amnium non torrentes rapidique sunt, sed lenes et vineis campisque irrigui, plerisque etiam divites auto, quod in arenis vehunt.
…continua