Maiorum Lingua - Volume A - Pagina 175 - 16 - Il lupo e la capretta
Lupus, dum per vastum campum deambulat, forte oculos ad caelum levat et in alta rupe pulchram capellam videt. Tum lupus famelicus, quia teneram capellam vorare vult, blandis dolosisque verbis timidam bestiolam allicit: "De alta rupe, pulchra capella, in campum descende: illic nullus cibus est tibi aptus, hic autem pabula, laeta odorosaeque herbae tipi florent". Tum capella, parva sed cauta, prompte respondet lupo: "Timida videor sed stulta non sum: nam dolum tuum intellego et in hac rupe, ubi tuta sum, manere malo!".
Ut fabella docet, verba malorum, etiam si blanda sunt, semper insidias celant, quia improbi bonis semper insidias tendunt.
…continua
Maiorum Lingua - Volume A - Pagina 193 - 19 - Teseo libera gli Ateniesi dal tributo a Minosse
Androgeus, Minois Cretae regis filius, multa certamina in Athenarum ludis vicerat; quare Athenienses, immerito irati, Androgeum dolo necaverant. Itaque Minos, quia filii mortem vindicare cupiebat, Atheniensibus bellum movet et post victoriam eis nefarium tributum imponit: quotannis athenienses in insulam Cretam septem iuvenes septemque virgines mittere debebant. Illic miseri iuvenes a rege in Labyrintho claudebantur, ubi a Minotauro, monstro Horrendo Minois filio, vorabantur. Tum Theseus, Aegei Athenarum regis filius, cum paucis comitibus Athenis solvit et ad Cretam navigat, ubi Ariadna, Minois filia, amore erga Theseum impulsa (=spinta), rectum iter per Labyrinthum ei ostendit atque licii glomus dinat. Theseus, glomus evolvens, in Labyrinthum intrat, Minotauri conclave invenit, monstrum necat et, licium revolvendo, exitum reperit. Itaque Theseus Athenienses a nefario tributo liberat et cum Ariadna comitibusque victor in patriam revertit.
…continua
Maiorum Lingua - Volume A - Pagina 197 - 20 - Marte
Apud Romanos praecipuus honos deo Marti tribuebatur; appellabatur enim " populi Romani parens", quia Romulus et remus, Urbis conditores, eius filii erant. Antiquitus ( avv.) Mars etiam agriculturae deus putabatur: ex eius nomine enim primus veris mensis etiam nunc Martius appellatur. Sed a Romanis Mars ut ( come) belli deus praesertim (avv.) colebatur et Gradivus (Gradivo) cognominabatur. quia in pugnam cum Romanis militibus incedebat et magnas clades eorum hostibus inferebat. Ante proelium Romanorum duces Martem invocabant, post victoriam partem praedae Marti praebebant. Locus in sinistra Tiberis ripa, ubi iuvenes Romani armis se ( si) exercebant, Campus Martius appellabatur. Deo Marti imperator Augustus splendidum templum in foro dicavit (consacrò).
…continua
Maiorum Lingua - Volume A - Pagina 308 - 42 - Il pavone si lamenta con Giunone della sua sgradevole voce
Pulcher pavo obsonam vocem suam aegre ferebat et lusciniae invidebat propter eius suavem vocem. Saepe enim, dum luscinia in silva canit, pavo clam eius tantum audiebat et miram eius vocis suavitatem imitari volebat. Sed, cum pulcher pavo coram aliis avibus canebat, eius vox sempre abbona et inincunda sonabat, itaque ille ab omnibus irridebatur. Tum pavo, postquam crebras contumelias pertulerat, ad Iunonem adivit et de iniusta sorte sua deploravit: “Cum luscinia canit – inquit – omnia animalia suavitate eius vocis illiciuntunr, ego autem, cum cano, risum omnium moveo”. Deorum regina, quod misero animali solarium praebere volebat, eius pulchritudinem valde laudavit, sed pavo deae respondit: “Muta pulchritudine mea gaudere non possum quia ab omnibus irrideor propter absonam vocem meam!” Tum Iuno: “Natura – inquit – dotes dissimiles animalibus dedit: tibi formam, leoni vim, vulpi astutiam, cani fidelitatem, lusciniae vocis suavitatem. Omnia alia animalia suis dotibus contenta sunt: querela tua igitur vana stultaque est”; denique minaciter addidit: “Nunc abi, nisi etiam pulchritudinem tuam perdere vis!”
…continua