Lingua Mater - Volume 1 - Pagina 299 - 147 - La clemenza di Traiano (Eutropio)
Traianus rem publicam ita administravit, ut omnibus principibus merito anteponatur. Romani imperii, quod post Augustum defensum magis fuerat quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit. In administratione tam clemens fuit, ut etiam gloriam militarem civilitate et moderatione superaverit. Nam Romae et per provincias aequalem se omnibus exhibebat, nullum senatorum laedens, nihil iniustum ad augendum fiscum agens, liberalis in cunctos, publice privatimque ditans et honoribus augens omnes famiiares; adeo clemens, ut omni eius aetate unus senator damnatus sit, sed per senatum. Ob haec per orbem terrarum tam deo proximus existimatus est, ut cunctarum gentium venerationem merurit et vivus et mortuus.
…continua
Lingua Mater - Volume 1 - Pagina 413 - 245 - La mensa d'oro
A piscatoribus in Milesia regione everriculum trahentibus quidam iactum emerat. Extracta deinde magni ponderis aurea mensa, orta controversia est,cum illi piscium se capturam vendidisse adfirmarent, hic fortunam ductus se emisse diceret. Ea igitur contentio propter novitatem rei et magnitudinem pecuniae ad populum delata est, placuitque Apollinem Delphicum consuli,cuinam adiudicari mensam deberet. Deus respondit illi esse dandam qui sapientia ceteris praestaret. Tum Milesii, omnibus consentientibus, Thaleti mensam dederunt; hic cessit eam Bianti, Bias Pittaco, is protinus alii, deincepsque per omnium septem sapientium orbem postremo ad Solonem pervenit, qui et titulum amplissimae sapientiae et praemium ad ipsum Apollinem transtulit.
…continua
Lingua Mater - Volume 1 - Pagina 139 - 58 - L'oltretomba
Pluto, Iovis frater, Inferorum deus erat et in Averno vivebat. Plutonis uxor Proserpina erat, Iovis Cererisque filia: a deo quondam in Sicilia in prato apud urbem Hennam rapta, in Averno cum Plutone vivebat atque regina Inferorum umbrarumque erat. In Averno Tartarus erat, ubi mali improbique homines post mortem poenam suorum scelerum pendebant, in perpetuum a Furiis excruciati; sed etiam Elysii campi erant, ubi boni probique homines perpetuo vitam beatam degebant. Umbrarum iudices erant Minos, Rhaadamanthus et Aeacus. In Avernum umbrae a Mercurio ductae veniebant; nauta Charon autem umbras trans Stygem et Acherontem, Averni fluminia, cumba transvehebat. Ibi, aquam fluminis Lethes bibentes, animae terrenae vitae oblivionem accipiebant.
…continua
Lingua Mater - Volume 2 - Pagina 192 - 80 - Annibale
Missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit: Hamilcarem iuvenem redditum sibi veteres milites credere, eundem vigorem in vultu vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. Dein brevi effecit, ut pater in se minimum monumentum ad favorem conciliandum esset. Numquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior esset: neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat.
…continua