Libenter - Volume unico - Pagina 190 - 1 - La natura non fa niente a caso
Natura omnibus animantibus large et copiose pastum, qui cuique aptus erat, comparavit. Enumerare possum quae membra, ad pastum capessendum conficiendumque necessaria, in animantium corporibus natura creacerit. Omnia enim membra, etiam quae intus in corpore inclusa sunt, ita nata atque ita locata sunt ut nihil eorum supervacanuem sit quia omnia ad vitam retinendam necessaria sunt. Beluis autem eadem natura et sensum et appetitum dedit easque ita finxit ut ad naturales pastus capessendos impellerentur atque secernerent pestifera a salutaribus. Iam vero alia naimalia gradiendo, alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando,alia nando, cibum partim oris hiatu at dentibus capessunt, partim unguium tenacitate, partim rostrorum aduncitate attipiunt; alia tandem sugunt, alia carpunt, alia vorant, alia mandunt. Atque aliorum animantium talis est humilitas ut grues, ut cameli, proceritate collorum adiuvantur; elephanto manus quoque data est, quia propter corporis agnitudinem, maxima cum difficultate ad pastum accedebat.
…continua
Libenter - Volume unico - Pagina 67 - 10 - Prima della vittoria l'umanità
Quinti Metelli res gestas et liberalitatem omnes recte commemorant. Olim, Celtibericum in Hispaniam gerens bellum, dum urbem Centobricam obsidet et milites machinam admovent ut murum convellerent, Metellus imperator constitit atque humanitatem certae victoriae anteposuit. Nam Centobricens cuiusdam proditoris filios, quia ad Romanos defecerat, machinae ictibus obiecerant. Proditor, cui nomen Rhoetogenes erat, ad imperatoris aures accedens, dixit: <> Metellus tamen, ne teneros pueros in cospectu patris crudelis Romani interficerent, ab obsidione discessit, quia vitae probae famam adpetebat integramque vitam servare cupiebat nec tam atroci caede urbem capere. Postquam civitatis moenia reliquit, omnium Celtiberorum, tantam clementiam tantumque imperatorem laudantium, animos cepit effecitque ut aliae civitates in Hispania sine obsidione portas Romanis aperirent.
…continua
Libenter - Volume unico - Versione Il coraggio di Clelia
Porsenna, clarus Etruscorum rex, cum adversus Romanos pugnavit, Cloeliam quoque, nobilem virginem, inter obsides accepit atque in castra sua, haud procul a Tiberi flumine, duxit. Media nocte, autem, Cloelia custodes decepit, e castris una cum aliis Romanis virginibus evasit atque inter hostium tela Tiberim tranavit. Ubi Porsenna id cognovit, iratus legatos Romanos misit atque virginem repetivit: Romani, ex foedere, Cloeliam restituerunt. Tum puella propter virtutem suam maxime a rege laudata est: Porsenna denique eam liberavit ac in patriam redire concessit cum obsidibus quos eligere voluit. Cloelia virgines puerosque elegit quorum aetatem maxime iniuriae obnoxiam videbat. Propter puellae virtutem, Cloeliae magnus honos fuit. Namque statua equestris in foro a Romanis posita est virginis in equo insidentis.
…continua
Libenter - Volume unico - Versione Furto sacrilego di Verre al tempio di Giunone a Malta
Ab eo oppido non longe in promunturio fanum est Iunonis antiquum,quod tanta religione semper fuit ut non modo Punicis bellis,sed etiam praedonum multitudine semper inviolatum sanctumque fuerit.Quin etiam hoc memoriae proditum est,classe quondam Masinissae regis ad eum locum adpulsa praefectum regium dentis eburneos incredibili magnitudine e fano sustulisse et eos in Africam portasse Masinissaeque donasse.Regem primo delectatum esse munere;post,ubi audisset unde essent,statim certos homines in quinqueremi misisse qui eos dentis reponerent.Itaque in iis scriptum litteris Punicis fuit regem Masinissam imprudentem accepisse,re cognita reportandos reponendosque curasse.Erat praeterea magna vis eboris,multa ornamenta,in quibus eburneae Victoriae antiquo opere ac summa arte perfectae.Haec iste omnia per servos,quos eius rei causa miserat,tollenda atque asportanda curavit.
…continua
Libenter - Volume unico - Versione Quanti pericoli in queste case
Locus est miser famosusque. Ibi incendia saepe accidunt; tecta aedificiorum lignea facile exardescunt atque cedunt; muri quoque adsidue reficiuntur et adsidue corruunt. Bene facit, ergo, amicus meus,: lectulum indumentaque sua in raeda una componit Romaque saeva excedit. Nunc Volsinios tutus incolit atque inter nemorosa iuga, sub patulae fagi umbra ad auras canit quiete. Nos autem Romam ubique foetidam et pericoli plenam incolimus: lignea enim adminicula aedificia fulciunt; ibi incolae anxii dormiunt atque interdum ruina interficiuntur. Heri incendium magnum flagrabat atque in viarum angustias pererrabat. Incolae repente e lecto prosilievanti, conclamabant, aquam poscebant, a flammis filios feminasque eripiebant. Iam tabulata tertia fumant. Iam ultimum tabularum ardet, tegulae concidunt, trabes corruunt; flammae altae volvuntur atque propter ventos tectis vicinis iniciuntur. Per cubicula feminae currunt eiulantque; viri, pueri puellaeque de muris praecipitantur. Proximi aedificii incolae, adhuc ignari, damna conspiciunt, timent, celeriter per angiporta trepidi fugiunt. Puer cantharum, parvos urceolos, ollam in cista portat. Flammae eum cistamque suam avidae vorant. Amici mei, Romam fugite. Hortulum parvum puteumque emite et sic sine curis vivetis ab incendiis remoti.
…continua
Libenter - Volume unico - Versione Casa di campagna
In villa sunt stabula ita ut calida bubilia. Vinum et oleum loco plano in frigidis cellis servantur. Item ibi sunt vasa vinaria et olearia. Faba autem et faenum servantur in tabulatis. Praeterea villa habet etiam loca ubi commode servi fessi ob nimiam in agris operam quiescunt. Vilici cella apud ianuam est: sic vilicus servos, qui intrant aut excedunt, observat. Interdum, tamen, apud ianuam est ostiarius quoque. Culina quoque magna est. In cohortes erunt etiam satis magna tecta, loca tuta palustris ceterisque instrumentis; sic enim adversus pluvias resistunt. Sunt autem in cohorte duo lacus; una pluvias continet; ibi bibunt equi porcique, cum e pabulo revertunt. In alia lupini in aquam demerguntur atque macerantur. Apud villam stercilinum esse oportet. Aedificium quoque facere oportet, nubilarium, sub quod frumentum custodietur. Nubilarium fenestras quoque habebit unde ventus commode perflat: sic enim frumentum non marcescet.
…continua
Libenter - Volume unico - Versione Nibbio e colombe
Numquam est tuta amicitia cum improbo viro, ut clara fabella Phaedri poetae demonstrat. Pavidae columbae semper magna cum diligentia saevum milvum fugiebant atque celeriter albis pennis evolabant quotienscumque eum videbant. Milvus autem ad fallaciam consilium vertit ac dolo timidas columbas decipit. “ Cur, columbae, sollicitam vitam agitis ? Auxilio meo autem ab iniuriis aliarum ferarum tutae eritis: dominum vestrum me create! “ Stultae columbae milvo credunt atque, laetae propter gratum promissum, regnum milvo tradunt. Tum milvus, ubi columbarum regno dominus est, statim singulas columbas devorare incipit et imperium saevis ungulis exercere. Tunc una ex reliquis columbis: “ Merito plectimur! “
…continua
Libenter - Volume unico - Versione Diventare re con un anello
Olim Lydia terra cealumque magna procella vexantur. Saeviunt venti ac crebrae pluviae terram deprimunt; itaque magnum atque nigrum antrum creatur. Giges, Lydus agricola, vix deambulabat equumque suum ducebat per pluviam. Repente speluncam altam videt atque illuc descendit: ibi aeneum equum, ut poetae narrant, animadvertit. Equus parvam ianuam habebat. Giges in equum pavidus curiosusque intrat virumque permagnum mortuum cum aureo anulo in digito videt. Ob divitiarum nimium studium anulum Giges detrahit, induit, tum in concilium aliorum agricolarum venit ubi mirum factum evenit: Giges enim anuli gemmam ad palmam convertit; neque ab aliis agricolis videbatur, ipse autem alios videbat. Anulum deinde invertebat ac ab agricolis videbantur. Itaque annuli auxilio in Lydiae regiam intrat, videt reginam, pulchram feminam et amat. Regina quoque virum amat. Giges igitur, reginae auxilio, Lydiae dominum interemit inimicosque interficit neque conspicitur. Sic repente, propter anuli beneficium, Lydiae dominus ab incolis creatur.
…continua