Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 11 - 1 - L'Italia

Magna Europae paeninsula est Italia, terra laeta et fecunda. In Italia amplae silvae, amenae orae, purae aquae sunt; Italiae incolis frigidae silvarum umbrae et limpidae aquarum undae gratae sunt. Campania, Aemilia, Apulia, Etruria in Italia sunt. Multae in Campania Graecae coloniae sunt: Cumae Graeca clara colonia sunt. In Aemilia, autem, Romae coloniae sunt: Placentia et Mutina Romae coloniae sunt. Clarae sunt Italiae insulae: Sicilia, magna insula, Sardinia, antiqua terra, Corsica et Melita laete insulae Italiae sunt. Italiae terra incolis et advenis amoena et pulchra est.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 126 - 108 - Velocità di azione e di stile di Cesare

Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum erat, quod erat insigne, cum ad arma concurri oporteret; signum tuba dandum; abopere revocandi milites erant, qui paulo longius aggeris petendi causa processerant, arcessendi, acies instruenda erat, milites cohortandi erant, signum dandum erat. Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et incursus hostium impediebat. His difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus militum, quod superioribus proeliis exercitati.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 133 - 115 - Orgetorige convince i suoi a partire (Cesare)

His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerant ea quae ad proficiscendum pertineret comparere iumentorum et carrorum maximum numerum coemere, sementes maximas facere,ut in itinere copia frumenti suppeterent,cum proxim civitatibus pacem et amiciam confirmare. Ad eas res confinciendas biennium sibi satis esse duxerunt, quia in tertium annum profectionem lege confirmaturi erant. Ad eas res conficiendas Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscepit,In eo itinere persuadet Castico Sequano,cuius pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et ab senatu populi Romani amicus appelatus erat,ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante habuerat.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 141 - 122 - L' Odissea narrata da Igino (Igino)

Ulixes cum ab Ilio in patriam Ithacam rediret, tempestate ad Ciconas est delatus, quorum oppidum Ismarum expugnavit praedamque sociis distribuit. Inde ad Lotophagos, homines minime malos, qui loton ex foliis florem procreatum edebant, idque cibi genus tantam suavitatem praestabat, ut, qui gustabant, oblivionem caperent domum reditionis. Ad eos socii duo missi ab Ulixe cum gustarent herbas ab eis datas, ad naves obliti sunt reverti, quos vinctos ipse reduxit.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 161 - 139 - Una sconfitta dell'esercito cesariano (Cesare)

Legio Pompeiana celeris spe subsidii confirmata ab decumana porta resistere conabatur atque ultro in nostros impetum faciebat. Equitatus Caesaris quod angusto itinere per aggeres ascendebat receptui suo timens initium fugae faciebat. Dextrum cornu quod erat a sinistro seclusum terrore equitum animadverso ne intra munitionem opprimeretur ea parte quam proruerat sese recipiebat ac plerique ex his ne in angustias inciderent ex X pedum munitione se in fossas praecipitabant primisque oppressis reliqui per horum corpora salutem sibi atque exitum pariebant. Sinistro cornu milites cum ex vallo Pompeium adesse et suos fugere cernerent veriti ne angustiis intercluderentur cum extra et intus hostem haberent eodem quo venerant receptu sibi consulebant omniaque erant tumultus timoris fugae plena adeo ut cum Caesar signa fugientium manu prenderet et consistere iuberet alii admissis equis eodem cursu confugerent alii metu etiam signa dimitterent neque quisquam omnino consisteret.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 36 - 26 - I mari (Ampelio)

Mare universum vocatur Oceanus et undique terras cingit. Oceanus et quattuor regionibus inrumpit in terras: a septentrione vocatur mare Caspium, ab oriente Persicum, a meridie Arabicum, Rubrum et Erythraeum, ad occasum magnum mare vel Atlanticum; mare commerciis totius generis humani peragratur. Oceanus intrat in fretum Gaditanum inter montes Abinnam et Calpem ob Herculis Columnas, dein latissime simul et longissime effunditur et medium terrarum orbem inundat et nomina adquirit:mare Balearicum, quod Hispaniam adluit; Gallicum, quod Gallias tangit; Ligusticum, quod Liguribus infunditur; Tuscum, Tyrrhenum vel inferum, quod dextrum Italiae latus circuit; Hadriaticum, vel superum, quod sinistrum Italiae latus cingit.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 51 - 38 - Fatti importanti durante la conquista di Cartagine

Illis temporibus Mansinissa, rex Numidarum, per annos sexaginta fere amicus populi Romani,qui anno vitae nonagesimo sptimo e vita excessit et quadraginta quattour filios reliquit, Scipionem divisiorem regni inter filios suos desideravit. Corinthiis quoque bellum indictum est, nobili Graeciae civitati, propter iniuriam legatorum Romanorum. Urbem Graecam Mummius consul cepit et diruit. Tres ingitur Romae simul celebres triumphi fuerunt: Africani ex Africa, ante cuius currum ductus est, Mummi ex Corintho, ante quem signa aenea et pictae tabulae et alia urbis clarae ornamenta praelata sunt.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 62 - 53 - I re stranieri (Nepote)

Ex Macedonum gente ceteros reges antecesserunt militari gloria Philippus, Amyntae filius, et Alexander Magnus. Alexander Babylone morbo consumptus est: Philippus Aegis a Pausania, cum ad ludos veniebant, iuxta theatrum occisus est. Epirotes Pyrrhus cum populo Romano bellavit; cum Argo oppidum oppugnabat in Peloponneso, lapide ictus et occisus est. Siculus Dionysius et viribus fortis et belli peritus fuit et minime libidinosus, non luxuriosus, non avarus, cupidus tantum singularis perpetuique imperii, sed crudelis. Nam dum imperium muniebat, omnes cives insidiatores putabat. Postquam virtute tyrannidem sibi peperit, magna retinuit felicitate. Decessit, dum regnum florebat neque in multis annis ex sua stirpe funus vidit.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 83 - 67 - Pudicizia delle antiche romane

Vinum olim Romanis feminis ignotum fuit,ne sclicet in turpe dedecus incurrerent, quia a Libero patre intemperantia et inconcessa venus excitatae sunt. Ceterum ut non tristis earum et horrida pudicitia, sed honesto comitatis genere temperata esset, et aurum abundantem et multam purpuram adhibebant, quo formam suam magis concinnam efficerent, summa cum diligentia capillos cinere rutilaverunt: enim tunc subsessorum alienorum matrimoniorum oculi non metuebatur, sed pariter et videre sancte et aspici mutuo pudore custodiebatur.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 95 - 80 - Cesare ringrazia per una vittoria

Caesar contione habita Cordubae omnibus generatim gratias agit: civibus Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent habere; Hispanis, quod praesidia expulissent; Gaditanis, quod conatus adversariorum infregissent seseque in libertatem vindicassent; tribunis militum centurionibusque, qui eo praesidii causa venerant, quod eorum consilia sua virtute confirmavissent.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 98 - 82 - Potere di oracoli e profezie

Quia Apollinis Delphis oraculum Macedonum regem Philippum admonuit a quadrigae violentia salutem suam custodire rex toto regno disiungi plaustra statuit locumque, qui in Boetia Quadriga vocatur, semper vitavit. Nec tamen periculi genus effugit: nam Pausanias gladio eum occidit et in eius capulo quadrigam caelatam esse tradunt. Tam pertinax necessitas in patre filio Alexandro consimilis apparuit: nam Callanum Indum, ubi sua sponte se ardenti rogo superiecebat, Alexandro dixisse tradunt: "Brevi te videbo"; nec id sine causa, quia post voluntarium eius vitae finem rapida mors Alexandri fuit.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 101 - 86 - Tutti hanno vinto

Sed duobus exercitibus eadem eius diei erat opinio: omnes se superiores discessisse extimabant: Afraniani. quod, cum essent omnium indicio inferiores, comminus tam diu stetissent et nostrorum impetum sustinuissent et initio locum tumulumque tenuissent, quae causa pugnae fuerat, et nostros primo congressu terga vertere coegissent; nostri autem, quod iniquo loco atque impari numero quinque horis proelium sostinuissent, quod montem gladiis destrictis ascendissent, quod ex loco superiore terga vertere adversarios coegissent atque in oppidum compulissent. Illi eum tumulum. pro quo pugnatum est, magnis operibus munierunt praesidiumque ibi posuerunt.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 102 - 88 - Catilina prepara la sua congiura

Igitur, postquam comitia habita sunt, consules declarantur M. Tullius et C. Antonius. Id primo populares coniurationes concusserat. Neque tamen Catilinae furor minuebatur, sed in dies multa egitabat: dicebant eum arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Faesulas ad Manlium portare. Ea tempestate multos omnis generis homines ad adscivisse sibi tradunt, mulieres etiam multas; eae primo ingentes sumptus stupro corporis toleraverant, post ubi aetas tantummodo quaestui neque luxiuriae modum facerat, aes alienum grande conflaverant. Per eas se Catilina credebat posse servitia urbana sollicitare, urbem incentere, viros earum vel adiungere sibi vel interficere.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 109 - 91 - I grandi condottieri hanno sempre amato i poeti

Quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: "O fortunate" inquit "adulescens qui tuae virtutis Homerum praeconem inveneris!" Et vere. Nam nisi Illias illa exstitisset idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset. Quid? noster hic Magnus qui cum virtute fortunam adaequavit nonne Theophanem Mytilenaeum scriptorem rerum suarum in contione militum civitate donavit; et nostri illi fortes viri sed rustici ac milites dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt?
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 231 - Gli spettacoli offerti dall'imperatore Augusto

Quis ignoret ter munus gladiatorium a me datum esse et quinquies filiorum meorum aut nepotum nomine? Quibus muneribus depugnare cerneres hominum circiter decem milia. Bis Athletarum undique accitorum spectaculum populo praebui meo nomine et tertium nepotis mei nomine. Venationes bestiarum africanorum meo nomine aut filiorum meorum et nepotum in Circo aut in Foro aut in amphitheatris populo dedi sexies et vicies,quibus confecta sunt tria milia et quigentae. Quid plura dicam?navalis proelii spectaculum populo dedi trans Tiberim,cavato solo,in longitudinem mille et octingentos pedes, in latitudinem mille et ducentos. In quo triginta rostratae naves triremes aut biremes inter se conflixerunt. Quibus in classibus pugnaverunt, praeter remiges,milia hominum tria circiter.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 28 - I regni di Numa Pompilio, Tullo Ostilio e Anco Marzio

Post regem Romulum, Numa Pompilius rex creatus est, qui bella quidem non gessit, sed multum Romae civitati profuit. Ille enim, cum leges moresque constituisset, annum descripsit in decem menses et infinita Romae sacra ac templa aedificavit. Morbo decessit quadragesimo et tertio imperii anno. Ei successit Tullus Hostilius, qui bella reparavit et copias ingentes paravit ut Albanos vinceret, qui ab urbe Roma duodecimo miliario absunt; idem Veintes et Fidenates bello superavit, urbemque Romama ampliavit, postquam ei Caelium montem adiecerat. Idem Tullus, cum triginta et duos annos regnavisset, fulmine ictus est et cum domo sua arsit. Post hunc, Ancus Marcius, Numae ex filia nepos, suscepit imperium. Cum is contra Latinos dimicavisset, Aventinum montem civitati adiecit et Ianiculum, apud ostium Tiberis civitatem supra mare sexto decimo miliario ab urbe Roma condere optabat, at vicesimo et quarto anno imperii morbo decessit.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 42 - La processione in onore di Iside

Tunc influunt turbae sacris divinis initiatae,viri feminaeque omnis dignitatis et omnis aetatis,linteae vestis candore puro luminosi,mulieres limpido tegmine obvolutae,viri tonsis capillis funditus verticem praenitentes,qui aereis et argenteis,immo vero aureis etiam sistris arguntum tinnitum constrepebant.Succedebant sacerdotes sacrorum mysterium tales, qui potentissimorum deum gererent insignes exuvias.Quorum primus lucernam claro praemicantem porrigebat lumine non adeo nostris illis consimilem,quae vespertinas illuminant epulas,sed aureum cymbium flammulam suscitans largiorem.Secundus similem vestitum induebat, sed manibus ambabus gerebat altaria,quae auxilia dicebantur,quia nomen iis deae auxiliatrix providentia dedisset. Procedebat tertius sacerdos cum palma auro subtiliter foliata et cum Mercuriali caduceo.Quartus gerebat aureum vasculum in modum paillae rutundatum,de quo lac libabat.Quintus auream vannum laureis congestam ramulis,sextus portabat amphoram.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 111 - Occorre sfruttare l'occasione favorevole

In proelio apud Cannas inter Romanos Poenosque magna Romanorum miltum multitudo occumbit. Parvus superstium numerus per Italiae oppida, sine armis cibique expers, fuga salutem incolumitatemque quaerebat. Hannibal, laetus ob tantam victoriam, sine mora cum copiis appropinquabat. tunc terror Romanos invadit. Etenim intra urbem paucae virgiliae erant et legiones in dissitis ragionibus castra habebant. Tunc Maharbal, Carthaginiensium equitum dux, Hannibali dicit: "Imperator, copias contra hostes mitte et sine dubio Romam expugnabimus". Sed Poenorum imperator Maharbalis verba neglegit: virtutem enim Romanorum timet. Hannibalis cunctatio Carthaginiensibus perniciosa est: variae Fortunae favor victores deserit Quiritiumque populum adiuvat. Consules novas tironum legiones conscribunt et Hannibalis superiores victorias frustrant.
…continua

Lectio Facilior - Volume unico - Pagina 340 - Schiavi eroici

Clarissima exempla insignissimae humanitatis et veri amoris erga suos dominos non raro servi ostenderunt.In bello Punico secundo,cum romani Grumentum,Lucaniae urbem,acrius obsiderent,plurimi servi statim ad hostes velocius fugerunt,et paulo post urbs cecidit atque milites romani eam ferro ignique vastaverunt.Tum servi qui celeriter fugerant,quia viae sibi notissimae erant,in eam domum,apud quam servierant,advolaverunt.Ibi suam bonam dominam vivam facile invenerunt atque eam ligaverunt et secum audacius pertraxerunt.Tum romani milites,qui in urbe crudeliter irruppeant,quaesiverunt:"Quo mulieres adducitis?"Quibus strenui servi responderunt"saevissima nostra domina est,quae mox magnae perfidiae poenam solvet".Deinde eam ex urbe evexerunt et maxima cura celaverunt;ita a certo interitu dulcissimam dominam servaverunt.At servi fidelitatis tantae praemium acceperunt:nam grata domina eos manumisit atque iis magnam ditissimi patrimonii partem donavit.
…continua