Lectio Brevior - Volume unico - Pagina 151 - 117 - Bisogni naturali e desideri che nascono dall'ambizione (Seneca)
Si ad naturam vives, numquam eris pauper; si ad opiniones numquam eris dives. Exiguum naturam desiderat, opinio immensum. Congeratur in te quicquid multi locupletes possederant; ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas: non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias. Accedant statuae et picturae et quidquid ars ulla luxuriae elaboravit: maiora cupere ab his disces. Naturalia desideria finita sunt: ex falsa opinione nascentia non habent ubi desinant. Nullus enim terminus falso est. Viam eunti aliquid extremus est; error immensus est. Retrahe te a vanis, et cum voles scire utrum quod petes naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera num possit alicubi consistere. Si tibi, longe progresso, semper aliquid longius restat, scito naturale non esse.
…continua