La Versione Latina nel Biennio - Volume unico - Pagina 131 - 138 - Il nibbio e le colombe

Qui se committit homini improbo, dum requirit quomodo defendatur, extium invenit.Cum columbae saepe fugissent milvi insidias et velocitate alarum vitavissent necem, ille consilium suum vertit ad fallaciam,ut videret num eas dolo decipere posset.Venit ergo ad eas et dixit: "Cur sollicitam vitam ducitis neque me regem accipitis ut a me periculis et iniuriis defendamini?. Illae fidem iniquo praestantes,se milvo crediderunt. At ille,urbi rex creatus est,incepit singulas devorare et exercere imperium saevis unguibus. Tunc una de superstitibus sic exclamavit: "Meiro plectimur,quia non vidimus qui esset dolus huius fallacis regis".
…continua

La Versione Latina nel Biennio - Volume unico - Pagina 155 - 172 - Ifigenia

gamemnon cum Menelao fratre, ut Helenam uxorem Menelai repeterent, quam Alexander Paris Troiam avexerat,Troianis bellum paraverunt.Sed in Aulide tempestas ira Dianae eos retinebat,quod Agamemnon in venatione cervam eius violaverat.Cum is haruspices convocasset,Calchas respondit scelus eos non aliter esse expiaturos nisi Iphigeniam filiam Agamemnon immolavisset.Tunc Achaei miserunt Ulixem ut illam adduceret:is falso promisit se eam Achilli in coniugium daturum esse.Hoc dolo virginem in Aulidem adduxit ut eam parens immolaret.Sed Diana misericordiam puellae adhibuit et caliginem eis obiecit cervamque pro ea supposuit : Iphigeniamque per nubes in terram Tauricam transportavit ibique templi sui sacerdotem fecit.
…continua

La Versione Latina nel Biennio - Volume unico - Pagina 208 - 227 - Il mito delle Danaidi

Danaus Beli filius ex pluribus coniugibus quinquaginta filias habuit, totidem filios frater Aegyptus, qui Danaum fratrem et filias eius interficere voluit ut regnum paternum solus obtineret; filiis uxores a fratre poposcit; Danaus re cognita Minerva adiutrice ex Africa Argos profugit; tunc primum dicitur Minerva navem fecisse biproram in qua Danaus profugeret. At Aegyptus ut resciit Danaum profugisse, mittit filios ad persequendum fratrem, et eis praecepit ut aut Danaum interficerent aut ad se non reverterentur. Qui postquam Argos venerunt, oppugnare patruum coeperunt. Danaus ut vidit se eis obsistere non posse, pollicetur eis filias suas uxores ut pugna absisterent. Impetratas sorores patrueles acceperunt uxores, quae patris iussu viros suos interfecerunt. Sola Hypermestra Lynceum servavit. Ob id ceterae dicuntur apud inferos in dolium pertusum aquam ingerere. Hypermestrae et Lynceo fanum factum est.
…continua

La Versione Latina nel Biennio - Volume unico - Pagina 224 - 241 - Romani e sabini si riconciliano (Tito Livio)

Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat, crinibus passis scissaque ueste, uicto malis muliebri pauore, ausae se inter tela uolantia inferre, ex transuerso impetu facto dirimere infestas acies, dirimere iras, hinc patres, hinc patres, hinc uiros orantes, ne se sanguine nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem. "Si adfinitatis inter uos, si conubii piget, in nos uertite iras; nos causa belli, nos uolnerum ac caedium uiris ac parentibus sumus; melius peribimus quam sine alteris uestrum uiduae aut orbae uiuemus." Mouet res cum multitudinem tum duces; silentium et repentina fit quies; inde ad foedus faciendum duces prodeunt. Nec pacem modo sed ciuitatem unam ex duabus faciunt. Regnum consociant: imperium omne conferunt Romam.
…continua

La Versione Latina nel Biennio - Volume unico - Pagina 237 - 253 - Il cavallo di Seio (Gellio)

Tradunt historiam de equo Seiano dignam memoria atque admiratione. Dicunt Gneum Seium quempiam scribam fuisse eumque habuisse equum natum Argis in terra Grecia, de quo fma constans esset (= erat). Eum equum fuisse dicunt magnitudine invisitata, cervice ardua, colore poeniceo, flora et comanti iuba, aliisque equis omnibus laudibus quoque longe praestitisse. Sed eundem equum tali fuisse fato sive fortuna ferunt, ut, quisquis haberet eum possideretque, is cum omni domo, familia fortunisque omnibus suis ad internecionem deperiret. Itaque (dicunt) primum illum Gnaeum Seium, dominum eius, a M. Antonio, qui postea triumvir rei publicae constituendae fuit, capitis damnatum miserando supplicio affectum esse; eodem tempore Cornelium Dolabellam consulem in Syria proficiscentem fama istius equi adductum Argos devertisse cupidineque habendi eius exarcisse emisseque eum sestertiis centum milibus; sed ipsum quoque Dolabellam in Syria bello civili obsessum atque interfectum esse; mox eundem equum C. Cassium, qui Dolabellam obsederat, abduxisse. Eum Cassium postea satis notum est, victis partibus suis fusoque exercitu suo, miseram mortem oppetivisse; deinde Antonium, post interitum Cassii, equum illum nobilem Cassii requisisse et, cum eo potitus esset, ipsum quoque postea victum atque desertum interisse. Hinc proverbium de hominibus calamitosis ortum est: "Ille homo habet equum Seianum".
…continua

La Versione Latina nel Biennio - Volume unico - Pagina 363 - 403 - Un duro attacco contro Cicerone (Sallustio)

Quid ego plura de tua insolentia commemorem? quem Minerva omnes artes edocuit, Iuppiter Optimus Maximus in concilio deorum admisit, Italia exulem humeris suis reportavit. oro te, Romule Arpinas, qui egregia tua virtute omnes Paulos, Fabios, Scipiones superasti, quem tandem locum in hac civitate obtines? quae tibi partes rei publicae placent? quem amicum, quem inimicum habes? cui in civitate insidias fecisti, ancillaris? quo auctore de exsilio tuo Dyrrhachio redisti, eum insequeris. quos tyrannos appellabas, eorum potentiae faves. qui tibi ante optimates videbantur, eosdem dementes ac furiosos vocas. Vatini causam agis, de Sestio male existimas. Bibulum petulantissimis verbis laedis, laudas Caesarem. quem maxime odisti, ei maxime obsequeris.
…continua

La Versione Latina nel Biennio - Volume unico - Pagina 56 - 54 - Fetonte

Phaethon, apollinis filius, in patris regiam, excelsis columnis ornatam, luce et auro micantem, intravit et suavibus verbis patris animum movit; cupio, pater, solis currum regere; si vere pater meus es, currum filio tuo per unum diem concede. Sic respondit apollo: mi Phaethon, magnae sunt itineris difficultates, immania pericula, vehementes equi; tu parvus es et viae ignarus. Sed patris verba puerum a proposito non averterunt; Phaethon enim clam currum conscedit, habenas adducit, equos vehementer verberat. Tum equi, arrigam propter aetatem contemnetes, de via delinaverunt et nimis ad terram appropinquaverunt. Accurrit sollicitus Iuppiter qui fulmine puerum occidit. itaque Phaethon e caelo decidit in planitiem apud Eridani ostium. Hic sorores, cum infelicis fratris exanimatum corpus viderunt, maesto ore copiosisque lacrimis fleverunt et in albas populos mutatae sunt.
…continua

La Versione Latina nel Biennio - Volume unico - Pagina 60 - 59 - Il cervo alla fonte (Fedro)

Omnibus pueris nota est Phaedri fabella de cervi vanitate .Cervus quondam, qui ad fontem venerat, effigiem suam intentis oculis in aqua observans, ramosa cornua laudabat crurumque nimiam tenuitatem virtuperabat. Subito agitantium vocibus conterritus et canes latrantes audiens, per campum fugere coepit, brevi tempore curribus exilibus quidem, velocibus tamen, canes elusit et in tutum se recepit inter vicinae silvae arbores. Paulo post, cum canes appropinquantes audivisset, salutem fuga petere iterum temptavit; sed densi rami, cornua retinentes, eius fugam impediverunt. Venatores eum ceperunt et cervus,moriens ,flebili voce talia dixit:"O me infelicem! Crura contempsi et crura mihi salutem praebuerunt; cornua magnopere laudavi et cornua mihi mortem paraverunt"
…continua

La Versione Latina nel Biennio - Volume unico - Pagina 65 - 67 - Chi la fa l'aspetti

Mali homines, qui aliis insidias parant, semper sibi timere debent, ut monet fabella de accipitre et luscinia. Olim accipiter in altos arboris ramos advolaverat loca vicina exploraturus, et nidum lusciniae cum parvis pullis invenerat. Sed cito revertens luscinia cum esca accipitrem orabat ne pullos suos voraret. Tum improbus rapax: "Faciam quod vis, - inquit - si mihi bene cantaveris". Misera mater, metu coacta, ut filios servaret, cantabat. Accipiter vero, praedae cupidus, sponsionem rupit dicens: "Non bene modo cantavisti!"; et aviculas apprehensurus laceraturusque erat, cum repente post tergum auceps supervenit, silenter calamum levavit, accipitrem contractum visco in terram deiecit cepitque.
…continua

La Versione Latina nel Biennio - Volume unico - Pagina 73 - 77 - Il corvo e la volpe (Fedro)

Apud Aesopum et Phaedrum, claros poetas antiquos, hanc fabulam legere possumus. Olim corvus in excelsa arbore considebat ut caseum, quem de fenestra subduxerat, otiose manducaret. Accessit ad arborem vulpes, cuius calliditas omnibus nota est; corvum vidit et fraudem excogitavit ut caseum subtraheret. Itaque blandis verbis avem temptavit: "Nulla avis inquit tibi similis est, coeve, nulla avis venustate te vincit. Qualis tuarum pennarum est nitor! Haud dubie quoque vox tua par est pennarum tuarum pulchritudini!". Tum corvus, stultus, vulpis laudibus inflatus, os aperuit ut vocem suam ostenderet, at simul ore caseum emisit, quem celeriter dolosa vulpes avidis dentibus rapuit devoravitque. Tum corvus deceptus stuporer ingemuit.
…continua