Expedite - Volume 1 - Pagina 441 - 1 - La Formica Crudele
Acri hieme magna fame cicada laborabat, quia aestate nullam rei frumentariae curam habuerat. Prudens formica autem aestate magnam frumenti copiam cumulaverant, ut totam hiemem cibus sufficeret neque deficeret. Cicada igitur fame confecta, ad formicam addit et supplex: "Amica - inquit - te oro ut mecum dividas cibumm tuum, ut famen exstinguam". sed formica contra: "quid tempore aestatis fecisti? cur frumentum non cumulavisti?" misera cicada respondit:"ego in arboribus laeta cantavi!". tunc formica duro animo exclamavit:" nisi totam aestatem cecinisses, sed provida escam requisivisses, nunc securam vitam agares nec fame excruciareris! si tunc cantare voulisti, nunc salta!".
…continua
Expedite - Volume 1 - Pagina 232 - 1 - La scelta di Ercole
Duae virgines formosae Herculi adulescenti in trivio obviam eunt. Altera pulchris ornamentis onusta blanda voce: " Ego - inquit – Voluptas appellor et hominibus expeditum iter praebeo. Si via mea ibis animum tuum magnis gaudiis delectationibusque explebis". Altera mulier sordida veste induta dicit: " Ego Virtus appellor. Noli Voluptatis illecebras audire sed viam meam delige! Per iter longum et asperum ibis arduos montes ascendes alta flumina traicies multa pericula suscipies sed tandem ad gloriam aeternam pervenies. Nam voluptates caducae sunt virtutis laus sempiterna est". Hercules his verbis oboedit et sine mora viam Virtutis deligit.
…continua
Expedite - Volume 1 - Pagina 268 - 1 - Le oche salvano il Campidoglio
Cum Brennus, Gallorum dux, cum magnis copiis Alpes transiit et in Italiam descendit, hostium terror ac mortis timor Italicamur urbim incolas invaserunt. Tum a Romanis consul cum duabus legionibus contra ingentes barbarorum copias, quae totam regionem ferro ignique bastabant, missus est, sed Galli consulem eisque leggiones apud Alliam flumen divincerunt antque Romam acceserunt. Tum Romani, formidine capti, Urbem reliquerunt et cum senibus, mulieribus liberisque veios confugerunt et secum amnia sacra trastulerunt. Itaque barbari sine ullo periculo in urben inierunt et copitolium, Romae arcem, obsederunt. Iam Galli tacite arcis moenia ascendebant, cum repente anseres, qui in Capitolo erant, quia animalia Iunoni sacra erant, suis clangoribus Marcum Manlium, arcis custodem, e somno excitaverunt. Tum Manlius eodem tempore arma arripuit et Romanos milites in axlium vocavit, qui ingenti vi prugnaverunt et Gallos a Capitolio reppulerunt. Itaque Roma anserum clangoribus servata est.
…continua
Expedite - Volume 1 - Pagina 300 - 2 - La Sassonia e i suoi abitanti
Nunc pauca de gente Saxonum et de natura eorum finium dicentur. Saxonia pars non parva est Germaniae ; eius figura trigona videtur : primum latus in austrum vergit usque ad lumen Rhenum, secundum a regionis marittimis initium habet, continetur flumine Albia et in orientem vergit usque ad Salam fluvium, ubi est latus tertium. Saxonia alluitur Albia, Sala, Wisara, nobilibus fluviis. Sala et Wisara in regionibus silvestribus Thuringiae fontem habent, Albia in se recipit Salam et in oceanum influit. Loca tota fere plana sunt, nam colles montesque rari sunt. Terra ubique fertilis, compascua et silvestris; et apud fines Thuringiae et apud Salam et Rhenum fluvios multa et opima arva ; perraro loca palustria vel arida. Saxonia enim viris, armis et frugibus ingens est eiusque agri fecondi omnia hominum vitae necessaria ferunt : incolae tantum vini dulcedinem ignorant. Saxones, gens ferox et in bello terribilis, primum eruptionem in Romanorum fines fecerunt, sed a Romanis acri pugna oppressi sunt ; deinde Galliam occupaverunt, sed a Syagrio, duce Romanorum, victi sunt. Eorum pars etiam in Britanniam venit et omnes ab insula depulit.
…continua
Expedite - Volume 2 - Pagina 157 - 1 - Il passero e la lepre
Fabella de passero et lepore nos monet ne miseros stulte irridamus. Olim passer leporem, ab aquila captum, verbis contumeliosis obiurgabat: "ubi est illa tua pernicitas? ubi sunt celerrimi pedes tui? nunc questus tui vani sunt". Sed dum haec dicit, accipiter repente eum arripit atque in nidum suum aufert. Tum lepus semianimis dixisse fertur: "laetus pereo, quia tu, qui nuper securus irridebas mala mea, nunc eadem querela fatum tuum deploras.
…continua
Expedite - Volume 2 - Pagina 99 - 1 - Umanità di Augusto
Humanitas et clementia imperatoris Augusti maxime admirandae videntur. Traditur olim, cum Augustus apud Vedium Pollionem cenaret, Pollionis servus vas magni pretii imprudenter fregisse. Tum dicitur Vedius Pollio, ira motus, iussisse neglegentem servum proici ad muraenas, pisces voraces qui in piscina in medio triclinio erant. Tum miser servus ad Augusti pedes se proiecit eiusque genua amplexus his verbis imperatorem supplicavisse dicitur:" Ego certe neglegens fui quare facinoris mei poenam solvere debeo, sed haec mihi immodica videtur: non enim mori recuso, sed non ita". Augusto quoque Vedius visus est modum superavisse atque omnem umanitatem abiecisse; quapropter iussit servum statim liberari atque ut omnes intellegerent moderationem ac modum etiam in poenis observari debere, imperavit ut omnia vasa, quae immensa erat, frangerentur. Dicunt postea Vedium semper moderatum et clementem fuisse.
…continua
Expedite - Volume 2 - Pagina 96 - 2 - Marco Pisone e uno schiavo troppo ubbidiente
Marcus Piso, praeclarus Romanus orator, servo suo, qui domesticis negotiis praeerat, saepe praeceperat ut solum ad interrogata responderet. Olim Piso, cum nonnullos amicos ad cenam invitaret vellet, inter quos quendam Clodium, illius domum servum misit, qui eum ad convivium invitaret; quod servus diligenter fecit. Cum cenae hora iam instaret, ceteri convivae aderant, aberat solus Clodius. Tum Piso, cum eum diu exspectavisset, servum arcessivit eique iratus: "Hodie - inquit - ministerio tuo defuisti, quod praecepta mea neglexisti: nam si Clodium invitavisses, is certe nunc adesset." Cui servus: "Eum invitavi - respondit - sed convivium renuit, quia interesse non poterat." Tum Piso: "Cur id mihi statim non dixisti?". Et oboediens servus: "Quod me non interrogavisti!"
…continua
Expedite - Volume 2 - Pagina 158 - 3 - Una battuta di Aureliano
Cum olim imperator Aurelianus, vir et consilii magni et virtutis egregiae, ad urbem Tyanam venisset eamque obclusam reperisset, iratus dixisse fertur: "Canem in hoc oppido non relinquam!". Tunc milites, spe praedae inducti, acrius pugnaverunt et brevi tempore civitas capta est. Sed cum milites eversionem urbis exposcerent,iuxta illud dictum, quo se canem relicturum esse apud Tyanam negaverat, Aurelianus his respondit: " canem negavi in hac urbe me relicturum esse: canes igitur omnes occidite". Grande imperatoris dictum, grandius militum factum: nam iocatum principis, quo praeda negabatur et civitas servabatur, totus exsercitus aequo animo accepit.
…continua