Cotidie Discere 1a edizione - Volume 1 - Pagina 256 - 157 - Tarquinio il Superbo
Tarquinius Superbus cognomen morum acerbitate meruit: nam tradunt eum regnum nefando scelere sibi paravisse, cum necavisset socerum Servium Tullium, et gravi crudelitate imperium exercuisse. Constat eum nobiles cives innumeris modis vexavisse, nonnullos interfecisse, alios exsulare coegisse. Strenuus tamen in bello fuit et imperii fines amplificavit: Latinos Sabinosque subegit, Pometiam Etruscis eripuit, Gabios vi et fraude occupavit; praeterea urbem aedificiis exornavit. Cum instituisset aedificare Capitolium, caput hominis invenit, unde vates praedixerunt Urbem caput mundi futuram esse. Cum autem Sextus Tarquinius, eius filius, Lucretiam, nobilissimam atque pudicissimam matronam, violasset, patricii, coniuratione facta, omnes Tarquinios urbe expulerunt. Tarquinius ad Porsenam, Clusii regem, confugit, sed frustra per eum regnum recuperare temptavit. Denique concessit Cumas, ubi reliquum vitae tempus exegit.
…continua