Corso di Latino. Lingua e Civiltà - Lezioni 1 - Pagina 512 - 20 - Altea e Meleagro
Althaea puerum Meleagrum nomine peperit et eodem die in domo regia titio ardens apparuit; Parcae, ut fabula narrat, cum domum adissent, cecinerunt puerulum tamdiu victurum esse quamdiu titio incolumis esset; quam ob rem mater, cupiens filiu diu vivere, titionem in arca diligenter servavit.
Die quodam Diana punire empietatem regis volens, in eam regionem aprum demisit ingenti corpore qui agrum Calydonium vastavit; sed Meleager adulescens iaculo eum interfecit eiusque pellem virgini Atalantae donavit. Althaea fratres pelle Atalantae eripuerunt et Meleager, ut iniuriam ulcisceretur, avunculos suos interemit. Tum vero Althaea titionem ex arca protulit atque in ignem coniecit; ita filium interfecit.
…continua
Corso di Latino. Lingua e Civiltà - Lezioni 1 - Pagina 481 - 22 - Cornelio Silla
Cornelius Sulla propter fortunam felix dictus est. Dum parvulus a nutrice geritur mulier obvia: "Salve", inquit, "puer, tibi et rei publicae tuae felix". Postquam hoc dixit, evanuit; et statim quaesita, inventa non est. Sulla, quaestor Marii, Iugurtham a Boccho in deditionem accepit; postea, praetor, provinciam Ciliciam habuit, bello sociali Samnites Hirpinosque superavit. Consul, Asiam sortitus, Mithridatem apud Orchomenum et Chaeroneam proelio fudit; Archelaum, prefectum eius, Athenis vicit, portum Piraeum recepit, Maedos et Dardanos in itinere superavit. Mox, cum rogatione Sulpicia imperium eius transferretur ad Marium, Sulla in Italiam regressus exercitus eius vicit. Mario Praeneste interfecto, Sulla felicem se edicto appellavit. Posquam rem publicam ordinavit, dictaturam deposuit; deinde cum Puteolos concessisset, morbo ibi interiit.
…continua