De Viris Illustribus - Libro unico - Paragrafo 1
Proca, rex Albanorum, duos filios, Numitorem et Amulium habuit. Numitori, qui natu major erat, regnum reliquit; sed Amulius, pulso fratre, regnavit, et ut eum sobole privaret, Rheam Sylviam ejus filiam Vestae sacerdotem fecit, quae tamen Romulum et Remum uno partu edidit. Quo cognito, Amulius ipsam in vincula conjecit, parvulos alveo impositos abjecit in Tiberim, qui tunc forte super ripas erat effusus; sed, relabente flumine, eos aqua in sicco reliquit. Vastae tum in eis locis solitudines erant. Lupa, ut fama traditum est, ad vagitum accurrit, infantes lingua lambit, ubera eorum ori admovit, matremque se gessit. Cum lupa saepius ad parvulos veluti ad catulos reverteretur, Faustulus, pastor regius, rem animadvertit, eos tulit in casam et Accae Laurentiae conjugi dedit educandos. Qui adulti inter pastores primo ludicris certaminibus vires auxere, deinde, venando saltus peragrare coeperunt, tum latrones a rapina pecorum arcere. Quare eis insidiati sunt latrones, a quibus Remus captus est. Romulus autem vi se defendit. Tunc Faustulus necessitate compulsus indicavit Romulo quis esset ejus avus, quae mater. Romulus statim, armatis pastoribus Albam properavit.
…continua
De Viris Illustribus - Libro unico - Paragrafo 47 - Distruzione di cartagine
Romani, suadente Catone, deliberatum habebant carthaginem diruere. Carthaginiensibus igitur imperatum est ut, si solvi esse vellent, ex urbe migrarent, sedemque alio in loco, a mari remoto , constituerent. Quod ubi carthagine auditum est, ortus statim estululatus ingens, clamorque bellum esse gerentum satiusque esse extrema omnia pati quam patriam relinquere. Cum vero neque naves neque arma haberemt, in usum navem classis tecta demosque rescinderunt; aurem et argentum pro aere ferroque conflatum est; viri, fluminae, pueri, senes sinul operi instabant: non die, non noctu labor intermissus est. Ancillas primo totonderunt, ut ex aerum crinibus funes facerent; mox etiam matronae espae capillas suoas ad eundem usum contulerunt.
…continua
De Viris Illustribus - Libro unico - Paragrafo 65 - La battaglia di Azio
[...] Solebat quidam Graeculus descendenti e palatio Augusto honorificum aliquod epigramma porrigere. Id cum frustra saepe fecisset, et tamen rursum eundem facturum Augustus videret, sua manu in charta breve exaravit graecum epigramma, et Graeculo venienti ad se obviam misit. Ille legendo laudare coepit, mirarique tam voce quam vultu gestuque. Dein cum accessit ad sellam qua Augustus vehebatur, demissa in pauperem crumenam manu, paucos denarios protulit, quos principi daret, dixitque se plus daturum fuisse, si plus habuisset. Secuto omnium risu, Graeculum Augustus vocavit, eique satis grandem pecuniae summam numerari iussit. [...]
…continua
De Viris Illustribus - Libro unico - Paragrafo 23 - Valerius Corvinus
Bello Gallico, cum Romani in stationibus quieti tempus tererent, Gallus quidam magnitudine atque armis insignis ante alios progressus est; quatiensque scutum hasta, cum silentium fecisset, unum e Romanis per interpretem provocavit, qui secum ferro decernere, Marcus erat Valerius tribunus militum adolescens, qui prius sciscitatus consulis voluntatem, in medium armatus processit: tunc res visu mirabilis accidisse fertur; nam cum jam manum consereret Valerius, repente in galea ejus corvus insedit in hostem versus. Ales non solum captam semel sedem tenuit, sed quotiescumque certamen initum est, levans se alis, os oculosque Galli rostro et unguibus appetiit. Hostem territum talis prodigii visu, oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat. Corvus e conspectu elatus orientem petit. Inde Valerius Corvinus dictus est. [...]
…continua