Satire - Libro 1 - Satira 3 - vv. 137 - 153

da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui servavit trepidam flagranti ex aede Minervam: protinus ad censum, de moribus ultima fiet quaestio. "quot pascit servos? quot possidet agri iugera? quam multa magnaque paropside cenat?" quantum quisque sua nummorum servat in arca, tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis. Quid quod materiam praebet causasque iocorum omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna, si toga sordidula est et rupta calceus alter pelle patet, vel si consuto volnere crassum atque recens linum ostendit non una cicatrix? nil habet infelix paupertas durius in se quam quod ridiculos homines facit.
…continua

Satire - Libro 1 - Satira 3 - vv. 278 - 301

Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit, dat poenas […] [...] sed quamvis inprobus annis atque mero fervens cavet hunc quem coccina laena vitari iubet et comitum longissimus ordo, multum praeterea flammarum et aenea lampas. me, quem luna solet deducere vel breve lumen candelae, cuius dispenso et tempero filum, contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae, si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum. stat contra starique iubet. parere necesse est; nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem fortior? "unde venis" exclamat, "cuius aceto, cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum sutor et elixi verecis labra comedit? nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem. ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?" dicere si temptes aliquid tacitusve recedas, tantumdem est: feriunt pariter, vadimonia deinde irati faciunt. libertas pauperis haec est: pulsatus rogat et pugnis concisus adorat ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.
…continua

Satire - Libro 1 - Satira 3 - vv. 60 - 72

Non possum ferre, Quirites, Graecam urbem. quamvis quota portio faecis Achaei? iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes et linguam et mores et cum tibicine chordas obliquas nec non gentilia tympana secum vexit et ad circum iussas prostare puellas. ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra. rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine, et ceromatico fert niceteria collo. hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta, hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis, Esquilias dictumque petunt a vimine collem, viscera magnarum domuum dominique futuri.
…continua