Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 29
Haec ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui paeniteret. Nunc quaero utrum vestras iniurias an rei publicae persequamini? Si rei publicae, quid de vestra in illa causa perseverantia respondebitis? Si vestras, videte ne erretis qui Caesarem vestris inimicis iratum fore putetis, cum ignoverit suis. Itaque num tibi videor in causa Ligari esse occupatus, num de eius facto dicere? Quidquid dixi, ad unam summam referri volo vel humanitatis vel clementiae vel misericordiae tuae.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 20
Sed ut omittam communem causam, veniamus ad nostram. Utrum tandem existimas facilius fuisse, Tubero, Ligario ex Africa exire, an vobis in Africam non venire? "Poteramusne", inquies, "cum senatus consuisset?" Si me consulis, nullo modo; sed tamen Ligarium senatus idem legaverat. Atque ille eo tempore paruit cum parere senatui necesse erat, vos tum paruistis cum paruit nemo qui noluit. Reprehendo igitur? Minime vero; neque enim licuit aliter vestro generi, nomini, familiae, disciplinae. Sed hoc non concedo ut quibus rebus gloriemini in vobis easdem in aliis reprehendatis.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 21
Tuberonis sors coniecta est ex senatus consulto, cum ipse non adesset, morbo etiam impediretur; statuerat excusari. Haec ego novi propter omnis necessitudines, quae mihi sunt cum L. Tuberone; domi una eruditi, militiae contubernales, post adfines, in omni vita familiares; magnum etiam vinculum quod isdem studiis semper usi sumus. Scio Tuberonem domi manere voluisse; sed ita quidam agebant, ita rei publicae sanctissimum nomen opponebant ut, etiam si aliter sentiret, verborum tamen ipsorum pondus sustinere non posset. Cessit auctoritati amplissimi viri uel potius paruit.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 22
Una est profectus cum iis quorum erat una causa; tardius iter fecit; itaque in Africam venit iam occupatam. Hinc in Ligarium crimen oritur uel ira potius. Nam si crimen est voluisse, non minus magnum est vos Africam, arcem omnium provinciarum, natam ad bellum contra hanc urbem gerendum, obtinere voluisse quam aliquem se maluisse. Atque is tamen aliquis Ligarius non fuit; Varus imperium se habere dicebat; fascis certe habebat.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 23
Sed quoque modo se illud habet, haec querela, Tubero, vestra quid valet: "Recepti in provinciam non sumus"? Quid, si essetis? Caesarine eam tradituri fuistis, an contra Caesarem retenturi? VIII. Vide quid licentiae nobis, Caesar, tua liberalitas det vel potius audaciae. Si responderit Tubero Africam, quo senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, non dubitabo apud ipsum te, cuius id eum facere interfuit, gravissimis verbis eius consilium reprehendere. Non enim si tibi ea res grata fuisset, esset etiam adprobata.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 24
Sed iam hoc totum omitto, non ultra offendam tuas patientissimas auris quam ne Tubero quod numquam cogitavit facturus fuisse videatur. Veniebatis igitur in Africam, in prouinciam unam ex omnibus huic victoriae maxime infensam, in qua rex potentissimus, inimicus huic causae, aliena voluntas conventus firmi atque magni. Quaero, quid facturi fuistis? Quamquam quid facturi fueritis dubitem, cum videam quid feceritis? Prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere, et prohibiti summa cum iniuria.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 25
Quo modo id tulistis? Acceptae iniuriae querelam ad quem detulistis? Nempe ad eum cuius auctoritatem secuti in societatem belli veneratis. Quod si Caesaris causa in provinciam veniebatis, ad eum profecto exclusi provincia venissetis; venistis ad Pompeium. Quae est ergo apud Caesarem querela, cum eum accusetis a quo queramini prohibitos vos contra Caesarem gerere bellum? Atque in hoc quidem vel com mendacio, si vultis, gloriemini per me licet vos provinciam fuisse Caesari tradituros. Etiam si a Varo et a quibusdam aliis prohibiti estis, ego tamen confitebor culpam esse Ligari qui vos tantae laudis occacione privaverit.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 26
Sed vide, quaeso, Caesar, constantiam ornatissimi viri, L. Tuberonis, quam ego quamvis ipse probarem ut probo, tamen non commemorarem nisi a te cognovissem in primis eam virtutem solere laudari. Quae fuit igitur umquam in ullo homine tanta constantia? constantiam dico? nescio an melius patientiam possim dicere. Quotus enim istud quisque fecisset, ut a quibus partibus in dissensione civili non esset receptus, essetque etiam cum crudelitate reiectus, ad eas ipsas partis rediret? Magni cuiusdam animi atque eius viri quem de suscepta causa propositaque sententia nulla contumelia, nulla vis, nullum periculum possit depellere.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 27
Ut enim cetera paria Tuberoni cum Varo fuissent, honos, nobilitas, splendor, ingenium, quae nequaquam fuerunt, hoc certe praecipuum Tuberonis quod iusto cum imperio ex senatus consulto in provinciam suam venerat. Hinc prohibitus non ad Caesarem, ne iratus, non domum, ne iners, non aliquam in regionem, ne condemnare causam illam quam secutus esset videretur; in Macedoniam ad Cn. Pompei castra venit, in eam ipsam causam a qua erat reiectus iniuria.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 28
Quid? Cum ista res nihil commovisset eius animum ad quem veneratis, languidiore, credo, studio in causa fuistis; tantum modo in praesidiis eratis, animi vero a causa abhorrebant; an, ut fit in civilibus bellis, nec in vobis magis quam in reliquis? Omnes enim vincendi studio tenebamur. Pacis equidem semper auctor fui, sed tum sero; erat enim amentis, cum aciem videres, pacem cogitare. Omnes, inquam, vincere volebamus: tu certe praecipue, qui in eum locum venisses, ubi tibi esset pereundum nisi vicisses; quamquam, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 19
Mihi vero, Caesar, tua in me maxima merita tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conservatum putarem. Quo modo autem tu de re publica bene meritus esses, cum tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses? Secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum, nec hostile odium sed civile discidium, utrisque cupientibus rem publicam salvam, sed partim consiliis partim studiis a communi utilitate aberrantibus. Principium dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur; causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte quod probari posset; nunc melior ea iudicanda est quam etiam di adiuverunt. Cognita vero clementia tua quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi armatus?
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 30
Causas, Caesar, egi multas, equidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo: "Ignoscite, iudices, erravit, lapsus est, non putavit, si umquam posthac...". Ad parentem sic agi solet; ad iudices: "Non fecit, non cogitavit; falsi testes, fictum crimen". Dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem esse, quibus in praesidiis fuerit quaere; taceo, ne haec quidem colligo quae fortasse valerent etiam apud iudicem: "Legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbus, totus animo et studio tuus". Ad iudicem sic, sed ego apud parentem loquor: "Erravi, temere feci, paenitet; ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscatur oro". Si nemo impetravit, adroganter; si plurimi, tu idem fer opem qui spem dedisti.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 31
An sperandi de Ligario causa non erit, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? Quamquam nec in hac oratione spes est posita causae nec in eorum studiis qui a te pro Ligario petunt tui necessarii. Vidi enim et cognovi quid maxime spectares cum pro alicuius salute multi laborarent, causas apud te rogantium gratiosiores esse quam voltus neque te spectare quam tuus esset necessarius is qui te oraret, sed quam illius, pro quo laboraret. Itaque tribuis tu quidem tuis ita multa ut mihi beatiores illi videantur interdum, qui tua liberalitate fruantur, quam tu ipse, qui illis tam multa concedas; sed video tamen apud te, ut dixi, causas valere plus quam preces, ab eisque te moveri maxime quorum iustissimum videas dolorem in petendo.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 32
In Q. Ligario conservando multis tu quidem gratum facies necessariis tuis, sed hoc, quaeso, considera, quod soles; possum fortissimos viros Sabinos tibi probatissimos totumque agrum Sabinum, florem Italiae ac robur rei publicae, proponere,—nosti optime homines—; animadverte horum omnium maestitiam et dolorem; huius T. Brocchi, de quo non dubito quid existimes, lacrimas squaloremque ipsius et fili vides.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 33
Quid de fratribus dicam? Noli, Caesar, putare, de unius capite nos agere; aut tres Ligarii retinendi tibi in civitate sunt aut tres ex civitate exterminandi. Quodvis exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates uno illo exsulante. Si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat germanitas; valeat tua vox illa, quae vicit. Te enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare nisi qui nobiscum essent, te omnis qui contra te non essent tuos. Videsne igitur hunc splendorem omnem, hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos, qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi, verum etiam probatos viros? Atque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabantur. Conserva igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 35
Sed ierit ad bellum, dissenserit non a te solum, verum etiam a fratribus; hi te orant tui. Equidem, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam. Sed parum est me hoc meminisse, spero etiam te, qui oblivisci nihil soles nisi iniurias,—quam hoc est animi, quam etiam ingeni tui!—te aliquid de huius illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem, recordari.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 36
Hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud—neque enim haec diuinabat—nisi ut tui eum studiosum et bonum uirum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit. Quam huius admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsos neque his tot, talibus uiris neque nobis necessariis tuis, sed etiam rei publicae condonaueris.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 37
Fac igitur quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisti nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus. Ut concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam semper habuisti, et si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli obsecro dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. Nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 38
Homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando. Nihil habet nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos. Longiorem orationem causa forsitan postulet, tua certe natura breviorem. Quare cum utilius esse arbitrer te ipsum quam aut me aut quemquam loqui tecum, finem iam faciam; tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus te his daturum.
…continua
Pro Ligario - Libro unico - Paragrafo 9
Sed hoc quaero: quis putat esse crimen fuisse in Africa? Nempe is qui et ipse in eadem provincia esse voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Caesarem est congressus armatus. Quid enim tuus ille, Tubero, destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? Cuius latus ille mucro petebat? Qui sensus erat armorum tuorum? Quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? Quid cupiebas, quid optabas? Nimis urgeo; commoveri videtur adulescens. Ad me revertar; isdem in armis fui.
…continua