In Verrem - Actio 1 - Paragrafo 1
[...]Huic ego causae, iudices, cum summa voluntate et expectatione populi Romani, actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. Adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus, possetis; depeculatorem aerari, vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani, labem atque perniciem provinciae Siciliae.[...]
…continua
In Verrem - Actio 2 Libro 2 - Paragrafo 4
Ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Urbem pulcherrimam Syracusas, quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra ac mari clauderetur, cum vi consilioque capisse, non solum incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae, cum homines viderent et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae Reliquisset: tantum ille honorem habendum Siciliae putavit ut ne hostium quidem urbem nex sociorum insula tollendam arbitraretur.
…continua
In Verrem - Actio 2 Libro 2 - Paragrafo 1
Multa mihi necessario, iudices, praetermittenda sunt, ut possim aliquo modo aliquando de his rebus quae meae fidei commissae sunt dicere. Recepi enim causam Siciliae: eă me ad hoc negotium provinciă attraxit. Ego tamen hoc onere suscepto et receptā causā Siciliensi, amplexus animo sum aliquanto amplius. Suscepi enim causam totius ordinis, suscepi causam rei publicae, quod putabam tum denique recte iudicari posse si non modo reus improbus adduceretur, sed etiam diligens ac firmus accusator ad iudicium veniret. Quo mihi maturius ad Siciliae causam veniendum est relictis ceteris eius furtis atque flagitiis, ut et viribus quam integerrimis agere et ad dicendum temporis satis habēre possim. Atque antequam de incommodis Siciliae dico, pauca mihi videntur esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate dicenda.
…continua
In Verrem - Actio 2 Libro 4 - Capitolo 108 - Cicerone - In Verrem libro 4 - 108
[b]Il culto di Cerere[/b] pag 266 n.15a
[color=#CE5C00]Nec solum[/color] [b]Siculi[/b], [color=#CE5C00]verum etiam[/color] [b]ceterae gentes nationes[/b]que Hennensem Cererem maxime [u]colunt[/u]. Etenim si Atheniensium sacra summa cupiditate [u]expetuntur[/u], [color=#75507B]ad quos[/color] [b]Ceres[/b] [color=#75507B]in illo errore[/color] [color=#4E9A06][u]venisse[/u] [u]dicitur[/u][/color] [b]fruges[/b]que [color=#4E9A06][u]attulisse[/u][/color], [color=#C4A000]quantam[/color] esse religionem [u]convenit[/u] eorum [color=#75507B]apud quos[/color] [b]eam natam[/b] [color=#4E9A06][u]esse[/u][/color] et [b]fruges[/b] [color=#4E9A06][u]invenisse[/u][/color] [color=#C4A000][u]constat[/u][/color]? Itaque [color=#75507B]apud patres nostros[/color] [color=#204A87]atroci ac difficili rei publicae tempore[/color], [color=#FCE94F]cum[/color] [color=#A40000]Tiberio Graccho [u]occiso[/u][/color] magnorum puriculorum [b]metus[/b] [color=#75507B]ex ostentis[/color] [color=#FCE94F][u]portenderetur[/u][/color], [color=#EF2929]P. Mucio L. Calpurnio consulibus[/color] [u]aditum est[/u] ad libros Sibyllinos; [color=#75507B]ex quibus[/color] [u]inventum est[/u] Cererem antiquissimam placari [color=#4E9A06][u]oportere[/u][/color]. Tum [color=#75507B]ex amplissimo collegio[/color] decemvirali [b]sacerdotes[/b] populi Romani, [color=#FCE94F]cum [u]esset[/u][/color] in urbe nostra Cereris pulcherrimum et magnificentissimum templum, tamen usque Hennam [u]profecti sunt[/u]. [color=#F57900]Tanta[/color] enim [u]erat[/u] auctoritas et vetustas illius religionis [color=#FCAF3E]ut[/color], [color=#FCE94F]cum illuc [u]irent[/u][/color], non ad aedem Cereriis sed ad ipsam Cererem [u]proficisci viderentur[/u].
[u][b]Legenda[/b][/u]
[li][color=#CE5C00]arancione scuro:[/color] particolare costrutto;[/li]
[li][color=#75507B]viola scuro:[/color]complementi di moto/stato in luogo;
[/li]
[li][color=#4E9A06]verde:[/color]infinitive;[/li]
[li][color=#C4A000]giallo scuro:[/color]interrogativa indiretta;[/li]
[li][color=#FCE94F]giallo chiaro:[/color] cum narrativo;[/li]
[li][color=#A40000]rosso scuro:[/color] ablativo assoluto;[/li]
[li][color=#EF2929]rosso chiaro:[/color]ablativo nominale;[/li]
[li][color=#FCAF3E]arancione chiaro:[/color]ut con valore consecutivo;[/li]
[li][u]sottolineatura:[/u] verbi;[/li]
[li]grassetto: soggetti.[/li]
…continua
In Verrem - Actio 2 Libro 4 - Paragrafo 1
Venio nunc ad istius, quem ad modum ipse appellat, studium, ut amici eius, morbum et insaniam, ut Siculi, latrocinium; ego quo nomine appellem nescio; rem vobis proponam, vos eam suo non nominis pondere penditote. Genus ipsum prius cognoscite, iudices; deinde fortasse non magno opere quaeretis quo id nomine appellandum putetis. Nego in Sicilia tota, tam locupleti, tam vetere provincia, tot oppidis, tot familiis tam copiosis, ullum argenteum vas, ullum Corinthium aut Deliacum fuisse, ullam gemmam aut margaritam, quicquam ex auro aut ebore factum, signum ullum aeneum, marmoreum, eburneum, nego ullam picturam neque in tabula neque in textili quin conquisierit, inspexerit, quod placitum sit abstulerit.
…continua
In Verrem - Actio 2 Libro 4 - Paragrafo 2
Magnum videor dicere: attendite etiam quem ad modum dicam. Non enim verbi neque criminis augendi causa complector omnia: cum dico nihil istum eius modi rerum in tota provincia reliquisse, Latine me scitote, non accusatorie loqui. Etiam planius: nihil in aedibus cuiusquam, ne in quidem, nihil in locis communibus, ne in fanis quidem, nihil apud Siculum, nihil apud civem Romanum, denique nihil istum, quod ad oculos animumque acciderit, neque privati neque publici neque profani neque sacri tota in Sicilia reliquisse.
…continua
In Verrem - Actio 2 Libro 4 - Paragrafo 67 - Antioco cacciato dalla Sicilia
Rex maximo conventu Syracusis in foro, ne quis forte me in crimine obscuro versari atque adfingere aliquid suspicione hominum arbitretur,--in foro, inquam, Syracusis flens ac deos hominesque contestans clamare coepit candelabrum factum e gemmis, quod in Capitolium missurus esset, quod in templo clarissimo populo Romano monumentum suae societatis amicitiaeque esse voluisset, id sibi C. Verrem abstulisse; de ceteris operibus ex auro et gemmis quae sua penes illum essent se non laborare, hoc sibi eripi miserum esse et indignum. Id etsi antea iam mente et cogitatione sua fratrisque sui consecratum esset, tamen tum se in illo conventu civium Romanorum dare donare dicare consecrare Iovi Optimo Maximo, testemque ipsum Iovem suae voluntatis ac religionis adhibere. Quae vox, quae latera, quae vires huius unius criminis querimoniam possunt sustinere? Rex Antiochus, qui Romae ante oculos omnium nostrum biennium fere comitatu regio atque ornatu fuisset, is cum amicus et socius populi Romani esset, amicissimo patre, avo, maioribus, antiquissimis et clarissimis regibus, opulentissimo et maximo regno, praeceps provincia populi Romani exturbatus est.
…continua
In Verrem - Actio 2 Libro 4 - Paragrafo 66 - Antioco è derubato del candelabro
Rex primo nihil metuere, nihil suspicari; dies unus, alter, plures; non referri. Tum mittit, si videatur, ut reddat. Iubet iste posterius ad se reverti. Mirum illi videri; mittit iterum; non redditur. Ipse hominem appellat, rogat ut reddat. Os hominis insignemque impudentiam cognoscite. Quod sciret, quod ex ipso rege audisset in Capitolio esse ponendum, quod Iovi Optimo Maximo, quod populo Romano servari videret, id sibi ut donaret rogare et vehementissime petere coepit. Cum ille se et religione Iovis Capitolini et hominum existimatione impediri diceret, quod multae nationes testes essent illius operis ac muneris, iste homini minari acerrime coepit. Vbi videt eum nihilo magis minis quam precibus permoveri, repente hominem de provincia iubet ante noctem decedere; ait se comperisse ex eius regno piratas ad Siciliam esse venturos.
…continua
In Verrem - Actio 2 Libro 5 - Paragrafo 160
Gavius hic quem dico, Consanus, cum in illo numero civium Romanorum ab isto in vincla coniectus esset et nescio qua ratione clam e lautumiis profugisset Messanamque venisset, qui tam prope iam Italiam et moenia Reginorum, civium Romanorum, videret et ex illo metu mortis ac tenebris quasi luce libertatis et odore aliquo legum recreatus revixisset, loqui Messanae et queri coepit se civem Romanum in vincla coniectum, sibi recta iter esse Romam, Verri se praesto advenienti futurum. Non intellegebat miser nihil interesse utrum haec Messanae an apud istum in praetorio loqueretur; nam, ut antea vos docui, hanc sibi iste urbem delegerat quam haberet adiutricem scelerum, furtorum receptricem, flagitiorum omnium consciam. Itaque ad magistratum Mamertinum statim deducitur Gavius, eoque ipso die casu Messanam Verres venit. Res ad eum defertur, esse civem Romanum qui se Syracusis in lautumiis fuisse quereretur; quem iam ingredientem in navem et Verri nimis atrociter minitantem ab se retractum esse et adservatum, ut ipse in eum statueret quod videretur.
…continua
In Verrem - Actio 2 Libro 5 - Paragrafo 161
Agit hominibus gratias et eorum benivolentiam erga se diligentiamque conlaudat. Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit; ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet. Clamabat ille miser se civem esse Romanum, municipem Consanum; meruisse cum L. Raecio, splendidissimo equite Romano, qui Panhormi negotiaretur, ex quo haec Verres scire posset. Tum iste, se comperisse eum speculandi causa in Siciliam a ducibus fugitivorum esse missum; cuius rei neque index neque vestigium aliquod neque suspicio cuiquam esset ulla; deinde iubet undique hominem vehementissime verberari.
…continua