De Republica - Libro 6 - Paragrafo 13 - Solo chi ben agisce, libera l'anima dai vincoli del corpo

"Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem publicam, sic habeto, omnibus, qui patriam conservaverint, adiuverint, auxerint, certum esse in caelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur; nihil est enim illi principi deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae 'civitates' appellantur; harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur".
…continua

De Republica - Libro 6 - Paragrafo 19 - Somnium Scipionis

19. Haec ego admirans, referebam tamen oculos ad terram identidem. Tum Africanus: «Sentio» inquit «te sedem etiam nunc hominum ac domum contemplari; quae si tibi parva, ut est, ita videtur, haec celestia semper spectato, illa humana contemnito. Tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam consequi gloriam potes? Vides habitari in terra raris et angustis in locis, et in ipsis quasi in maculis, ubi habitatur, vastas solitudines interiectas, eosque qui incolunt terram non modo interruptus ita esse ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim transversos, partim etiam adversos stare vobis: a quibus exspectare gloriam certe nullam potestis».
…continua

De Republica - Libro 6 - Paragrafo 21 - Somnium Scipionis

21. «Quin etiam si cupiat proles illa futurorum hominum deinceps laudes unius cuiuisque nostrum a patribus acceptus posteris prodere, tamen propter eluviones exustionesque terrarum, quas accidere tempore certo nocesse est, non modo non aeternam, sed ne diuturnam quidam gloriam adsequi possumus. Quid autem interest ab iis qui postea nascerentur sermonem fore de te, cum ab iis nullus fuerit qui ante te nati sunt (qui nec pauciores et certe meliores fuerunt viri)?»
…continua

De Republica - Libro 6 - Paragrafo 23 - Somnium Scipionis

«Quocirca si reditum in hunc locum desperaveris, in quo omnia sunt magnis et praestantibus viris, quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere vix ad unius anni partem exiguam potest? Igitur alte spectare si voles atque hanc sedem et aeternam domum contueri, neque te sermonibus vulgi dedideris, nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum: suis te oportet incelebris ipsa virtus trahat ad verum decus. Quid de te alii loquantur, ipsi videant. Sed loquerentur tamen; sermo autem omnis ille et angustiis cingitur his regionum quas vides, nec umquam de ullo perennis fuit et obruitur hominum interitu et oblivione posteritatis exstinguitur».
…continua

De Republica - Libro 6 - Paragrafo 24 - Somnium Scipionis

«Cum pateat igitur aeternum id esse, quod a se ipso moveatur, quis est, qui hanc naturam animis esse tributam neget? Inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo; quod autem est animal, id motu cietur interiore et suo; nam haec est propria natura animi atque vis; quae si est una ex omnibus, quae sese moveat, neque nata certe est et aeterna est. Hanc tu exerce optimis in rebus! Sunt autem optimae curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit; idque ocius faciet, si iam tum, cum erit inclusus in corpore, eminebit foras et ea, quae extra erunt, contemplans quam maxime se a corpore abstrahet. Namque eorum animi, qui se corporis voluptatibus dediderunt earumque se quasi ministros praebuerunt impulsuque libidinum voluptatibus oboedientium deorum et hominum iura violaverunt, corporibus elapsi circum terram ipsam volutantur nec hunc in locum nisi multis exagitati saeculis revertuntur». Ille discessit; ego somno solutus sum.
…continua

De Republica - Libro 6 - Paragrafo 25 - Somnium Scipionis

25. «Nam quod semper movetur, aeternum est; quod autem motum adfert alici quodque ipsum agitatur aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est. Solum igitur quod sese movet, quia numquam deseritur a se, numquam ne moveri quidam desinit; quin etiam ceteris, quae moventur, hic fons, hoc principium est movendi. Principio autem nulla est origo. Nam ex principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim esset id principium, quod gigneretur aliunde; quodsi numquam oritur, ne occidit quidam umquam. Nam principium exstinctum nec ipsum ab alio renascetur, nec ex aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia. Ita fit ut motus principium ex eo sit quod ipsum a se movetur; id autem nec nasci potest nec mori; vel concidat omne caelum omnisque natura consistat necesse est, nec vim ullam nanciscatur qua a primo impulsa moveatur».
…continua

De Republica - Libro 6 - Paragrafo 14 - Uno sguardo all'universo

Hic ego, etsi eram perterritus non tam mortis metu quam insidiarum a meis, quaesivi tamen, viveretne ipse et Paulus pater et alii, quos nos exstinctos arbitraremur. "Immo vero", inquit, "hi vivunt, qui e corporum vinculis tamquam e carcere evolaverunt, vestra vero, quae dicitur, vita mors est. Quin tu aspicis ad te venientem Paulum patrem?". Quem ut vidi, equidem vim lacrimarum profudi, ille autem me complexus atque osculans flere prohibebat.
…continua