Vangelo di Matteo - Capitolo 2 - Versetti 13 - 15 - La fuga in Egitto

Magi cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum; et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessitin Aegyptum. Et erat ibi usque ad obitum Herodis; ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum.
…continua

Vangelo di Matteo - Capitolo 2 - Versetti 1 - 12 - La venuta dei Magi

Cum natus esset Iesus in Bethlehem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? vidimus enim stellam eius in Oriente et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethlehem Iudaeae: sic enim scriptum est per prophetam: Et tu, Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel. Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis, et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella quam viderant in Oriente antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam gravisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum, viderunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et thus et myrrham. Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
…continua