Vangelo di Luca - Capitolo 1 - Versetti 26 - 38 - Annunzio della nascita di Gesù

In mense sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus angelus ad eam, dixit: Ave, gratia piena; Dominus tecum. Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum; et ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur Sanctum vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua. Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
…continua

Vangelo di Luca - Capitolo 2 - Versetti 8 - 20 - La visita dei pastori

Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator qui est Christus Dominus in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et super terram pax hominibus bonae voluntatis. Et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio. Videntes autem notum fecerunt verbum quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes qui audierunt mirati sunt de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos: Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos.
…continua

Vangelo di Luca - Capitolo 2 - Versetti 1 - 7 - Nascita di Gesù

Factum est in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. Factum est autem cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret, et peperint filium suum primogenitum: et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio.
…continua

Vangelo di Luca - Capitolo 5 - Versetti 1 - 11 - La pesca miracolosa

Factum est, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth, et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia. Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum, et sedens docebat de navicula turbas. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum et laxate retia vestra in capturam. Et respondens Simon dixit: Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia. Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebatur autem retia eorum. Et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos, et venerunt, et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur. Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium quos ceperant, similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: Noli timere, ex hoc iam homines eris capiens. Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
…continua