Estratto del documento

Seconda prova

Esame di Stato 2005

Liceo classico - latino

Caso e necessità

Sed mihi haec ac talia audienti in incerto iudicium est fatone res mortalium et necessitate

immutabili an forte volvantur. Quippe sapientissimos veterum quique sectam eorum aemulantur

diversos reperies, ac multis insitam opinionem non initia nostri, non finem, non denique homines

dis curae; ideo creberrime tristia in bonos, laeta apud deteriores esse. Contra alii fatum quidem

congruere rebus putant, sed non e vagis stellis, verum apud principia et nexus naturalium causarum;

ac tamen electionem vitae nobis relinquunt, quam ubi elegeris, certum imminentium ordinem.

Neque mala vel bona quae vulgus putet: multos qui conflictari adversis videantur beatos, at

plerosque quamquam magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi

prospera inconsulte utantur. Ceterum plurimis mortalium non eximitur quin primo cuiusque ortu

ventura destinentur, sed quaedam secus quam dicta sint cadere fallaciis ignara dicentium: ita

corrumpi fidem artis cuius clara documenta et antiqua aetas et nostra tulerit.

Tacito

Anteprima
Vedrai una selezione di 1 pagina su 1
Latino Pag. 1
1 su 1
D/illustrazione/soddisfatti o rimborsati
Acquista con carta o PayPal
Scarica i documenti tutte le volte che vuoi