Estratto del documento

Pag. 1/1 Sessione ordinaria 2007

Seconda prova scritta

M490 - Esame di stato di liceo classico

Corso di ordinamento

Versione dal latino

Io ho quel che ho donato

Egregie mihi videtur M. Antonius apud Rabirium poetam, cum fortunam suam

transeuntem alio videat et sibi nihil relictum praeter ius mortis, id quoque, si cito

occupaverit, exclamare: “Hoc habeo, quodcumque dedi”.

O quantum habere potuit, si voluisset! Hae sunt divitiae certae in quacumque sortis

humanae levitate uno loco permansurae; quae cum maiores fuerint, hoc minorem

habebunt invidiam. Quid tamquam tuo parcis? procurator es. Omnia ista, quae vos

tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis

claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter

quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum

telorum in aversos fortuna conparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae,

conlegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra;

in depositi causa sunt iam iamque ad alium dominum spectantia; aut hostis illa aut

hostilis animi successor invadet. Quaeris, quomodo illa tua facias? dona dando.

Consule igitur rebus tuis et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem

para honestiores illas, non solum tutiores facturus. Istud, quod suspicis, quo te divitem

ac potentem putas, quam diu possides, sub nomine sordido iacet: domus est, servus est,

nummi sunt; cum donasti, beneficium est. Seneca

_______________________

Durata massima della prova: 4 ore.

È consentito soltanto l’uso del dizionario di latino.

Non è consentito lasciare l’Istituto prima che siano trascorse 3 ore dalla dettatura del tema.

Anteprima
Vedrai una selezione di 1 pagina su 1
Latino (12326) Pag. 1
1 su 1
D/illustrazione/soddisfatti o rimborsati
Acquista con carta o PayPal
Scarica i documenti tutte le volte che vuoi