Estratto del documento

Esame di stato di liceo classico 2000

Corso di ordinamento

Versione dal latino

La formazione dell’architetto

Cum ergo tanta haec disciplina sit, condecorata et abundans eruditionibus variis ac pluribus, non

puto posse se iuste repente profiteri architectos, nisi qui ab aetate puerili his gradibus disciplinarum

scandendo scientia plerarumque litterarum et artium nutriti pervenerint ad summum templum

architecturae. At fortasse mirum videbitur imperitis, hominis posse naturam tantum numerum

doctrinarum perdiscere et memoria continere. Cum autem animadverterint omnes disciplinas inter

se coniunctionem rerum et communicationem habere, fieri posse faciliter credent; encyclios enim

disciplina uti corpus unum ex his membris est composita. Itaque qui a teneris aetatibus

eruditionibus variis instruuntur, omnibus litteris agnoscunt easdem notas communicationemque

omnium disciplinarum, et ea re facilius omnia cognoscunt. Ideoque de veteribus architectis Pytheos,

qui

Prieni aedem Minervae nobiliter est architectatus, ait in suis commentariis architectum omnibus

artibus et doctrinis plus oportere posse facere, quam qui singulas res suis industriis et

exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt. Id autem re non expeditur. Non enim debet

nec potest esse architectus grammaticus, uti fuerat Aristarchus, sed non agrammatus, nec musicus ut

Aristoxenus, sed non amusos, nec pictor ut Apelles, sed graphidos non imperitus, nec plastes

quemadmodum Myron seu Polyclitus, sed rationis plasticae non ignarus, nec denuo medicus ut

Hippocrates, sed non aniatrologetus, nec in ceteris dottrine singulariter excellens, sed in is non

imperitus. Vitruvio

Durata massima della prova: 4 ore.

È consentito soltanto l’uso del dizionario di latino.

Non è consentito lasciare l’Istituto prima che siano trascorse 3 ore dalla dettatura del tema.

Anteprima
Vedrai una selezione di 1 pagina su 1
Latino (3877) Pag. 1
1 su 1
D/illustrazione/soddisfatti o rimborsati
Acquista con carta o PayPal
Scarica i documenti tutte le volte che vuoi