Estratto del documento

Pag. 1/1 Sessione ordinaria 2013

Seconda prova scritta

Ministero dell’Istruzione, dell’Università e della Ricerca

M490 - Esame di Stato di Liceo Classico

Corso di ordinamento

Versione dal latino

Omero maestro di eloquenza

Sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue convenire intendentibus ut oratores fiant

existimem, persequor. Igitur, ut Aratus ab Iove incipiendum putat, ita nos rite coepturi ab Homero

videmur. Hic enim, quem ad modum ex Oceano dicit ipse amnium fontiumque cursus initium

capere, omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit. Hunc nemo in magnis rebus

sublimitate, in parvis proprietate superaverit. Idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, tum copia

tum brevitate mirabilis, nec poetica modo, sed oratoria virtute eminentissimus. Nam ut de laudibus,

exhortationibus, consolationibus taceam, nonne vel nonus liber, quo missa ad Achillem legatio

continetur, vel in primo inter duces illa contentio, vel dictae in secundo sententiae, omnis litium

atque consiliorum explicant artes? Adfectus quidem, vel illos mites vel hos concitatos, nemo erit

tam indoctus, qui non in sua potestate hunc auctorem habuisse fateatur. Age vero, non utriusque

operis ingressu in paucissimis versibus legem prohoemiorum non dico servavit, sed constituit? Nam

et benivolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum

proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprensa facit. Narrare vero quis brevius

quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis significantius potest quam qui Curetum Aetolorumque

proelium exponit?

Quintiliano

Durata massima della prova: 4 ore.

È consentito soltanto l’uso del dizionario di latino.

Non è consentito lasciare l’Istituto prima che siano trascorse 3 ore dalla dettatura del tema.

Anteprima
Vedrai una selezione di 1 pagina su 1
Latino-Maturità 2013 Pag. 1
1 su 1
Sintesi

Versione di latino della Maturità 2013

Ecco la traccia e la soluzione della versione di latino assegnata alla seconda prova dell'esame di Maturità 2013 per il Liceo Classico.

Foto della traccia

Leggi la traduzione

D/illustrazione/soddisfatti o rimborsati
Acquista con carta o PayPal
Scarica i documenti tutte le volte che vuoi