Elegie - Libro 2 - Elegia 9 - Ad ruinas Cumarum
Hic, ubi Cumeae surgebant inclyta famae
moenia, Tyrrheni gloria prima maris;
longinquis quo saepe hospes properabat ab oris,
visurus tripodas, Delie magne, tuos;
et vagus antiquos intrabat navita portus
quaerens Daedaliae conscia signa fugae;
(credere quis quondam potuit, dum fata manebant)?
nunc silva agrestes occulit alta feras.
Aque ubi fatidicae latuere arcana Sibyllae,
nunc claudit saturas vespere pastor oves.
Quaeque prius sanctos cogebat curia patres,
serpentum facta est, alituumque domus.
Plenaque tot passim generosis atria ceris,
ipsa sua tandem subruta mole iacent.
Calcanturque olim sacris onerata trophaeis
limina: distractos et tegit herba Deos.
Tot decora, artificumque manus, tot nota sepulchra,
totque pios cineres una ruina premit.
Et iam intra solasque domos, disiectaque passim
culmina setigeros advena figit apros.
Nec tamen hoc Graiis cecinit Deus ipse carinis,
praevia nec lato missa columba mari.
Et querimur, cito si nostrae data tempora vitae
diffugiunt? urbes mors violenta rapit.
Atque utinam mea me fallant oracula vatem,
vanus et a longa posteritate ferar.
Vec tu semper eris, quae septem amplecteris arces,
nec tu, quae mediis aemula surgis aquis.
Et te (quis putet hoc?) altrix mea, durus arator
vertet; et: "Urbs, dicet, haec quoque clara fuit".
Fata trahunt homines; fatis urgentibus, urbes,
et quodcumque vides, auferet ipsa dies.
…continua