Carteggio apocrifo - Carteggio apocrifo con San Paolo - Epistola 1 - Testo e traduzione della prima epistola del carteggio apocrifo di Seneca e San Paolo, datato tra il 329-392
Incipiunt epistolae Senecae ad Paulum et Pauli ad Senecam
Seneca Paulo salutem.
Credo tibi, Paule, nuntiatum quid heri cum Lucilio nostro de apocrifis et aliis rebus habuerimus. Erant enim quidam disciplinarum tuarum comites mecum. Nam in hortos sallustianos secesseramus, quo loco occasione nostri alio tendentes hi de quibus dixi visis nobis adiuncti sunt. Certe quod tui presentiam optavimus, et hoc scias volo: libello tuo lecto, id est de pluribus aliquas litteras quas ad aliquam civitatem seu caput provianciae direxisti mira exhortatione vitam moralem continentes, usquequaque refecti sumus. Quos sensus non puto ex te dictos, sed per te, certe aliquando ex te et per te. Tanta enim maiestas earum est rerum tantaque generositate clarent, ut vix suffecturas putem aetates hominum quae his institui perficique possint. Bene te valere, frater, cupio.
…continua