Versioni Varie - Varie - Versione Un eroe e il Tevere si alleano per salvare Roma
Etruscis in urbe per pontem Sublicium irrumpentibus, Horatius Cocles extremam pontis illius partem occupavit totumque hostium agmen infaticabili pugna sustinuit donec, post tergum suum, pons ipse abrumperetur. Postea, abrupto ponte, cum patriam periculo imminenti liberatam vidit, salutis petendae gratia, in Tiberim flumen se misit. Cuius fortitudinem admirati, dii immortales ei incolumitatem donaverunt. Cum enim de loco maxime edito se deiecisset, nec quassatus est nec pondere armorum pressus nec telis, quae undique iaciebantur, laesus. Sic in tutum natandi facultas ei data est. Unus ille itaque oculos tot civium, admiratione stupentium, atque tot hostium inter latitiamo et metum haesitantium in se convertit. Illo die unus Cocles, hostes repellendo, suos propugnando, urbis servandae rationem invenit. Itaque et Cocles, hostes repellendo, suos propugnando, urbis nostrae tulerunt. Quapropter Etrusci, discendentes, dicere potuerunt: “Romam vicimus, ab Horatio victi sumus”.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Un inutile atto di coraggio
Graecorum principibus fere cunctis vulneratis, Patroclus, cum Achillis Arma induisset, contra Troianos in pugnam proficisci ausus est. Sperabat enim Troianos, armorum specie deceptos et Achillem iram suam deposuisse ratos, in fugam converti posse. Iam Hector , fossa non intermisso impetu traiecta, incendium Graecorum navibus minabatur, neque tamen Achilles Graecis in angustias compulsis opem ferebat; immo, implacabili odio detentus, sub tentorio otiosus sedebat et imperturbato vultu Graecorum corpora a Troianis Conesterni videbat. Troiani vero, ut Patroclum, fulgentibus Achillis armis tectum, incedentem conspexerunt, falsa specie decepti, paulatim regrediebantur. Patroclus contra, de periculo minime cogitans, hostes usque ad Troiae moenia insecutus, ab Hectore est interfectus, auctore Apolline atque adiutore. Achilles, quem antea nemo placare potuerat, ubi amicum mortuum esse cognovit, in medios hostes prosiluit et, magna edita strage, ad Mirmidonas rediit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Un'infanzia segnata da prodigi
Hieron infans ab Hierocle genitore, qui stirpem suam ad Gelonem, veterem Siciliae tyrannum, referebat, expositus est, quia patrem pudebat ex ancilla susceptam prolem tollere. Sed puerulum, omni humana spe destitutum, apes ,in os ingesto melle, per complures dies aluerunt. Hoc prodigium responsaque haruspicum, qui regiam puero dignitatem portendi confirmabant, edoctus hierocles infantem recolligit, agnoscit et in spem futurae magnitudinis diligenter instituendum curat. Cum igitur inter aequales in ludo disceret, ei a lupo in turba puerorum repente taulam scriptoriam ablatam esse aiunt. Tradunt etiam, cum militiae tirocinium iniret, aquilam in eius clipeo, noctuam in hasta consedisse. Consilii viriumque id indicium fuisse vates docuerent regiique fastigii. Sed certiora signa mox ipse edidit. Nam forma et vi corporis eximus fuit; ingenio, temperantia, iusitia, comitate clarior atque illustrior.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Varo abbandonato dalle sue truppe
Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum frequentes conveniunt; docent sui iudicii rem non esse; neque se neque reliquos municipes pati posse C. Caesarem imperatorem bene de re publica meritum tantis rebus gestis oppido moenibusque prohiberi; proinde habeat rationem posteritatis et periculi sui. Quorum oratione permotus Varus praesidium quod introduxerat ex oppido educit ac profugit. Hunc ex primo ordine pauci Caesaris consecuti milites consistere coegerunt. Commisso proelio deseritur a suisVarus; nonnulla pars militum domum discedit; reliqui ad Caesarem perveniunt atque una cum eis deprensus L. Pupius primi pili centurio adducitur qui hunc eundem ordinem in exercitu Cn. Pompei antea duxerat. At Caesar milites Attianos collaudat Pupium dimittit Auximatibus agit gratias seque eorum facti memorem fore pollicetur.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Virtù e vizi di Pausania
Pausania Lacedaemonius clarus sed varius in omni genere vitae fuit. Nam non solum magnis virtutibus eluxit, sed etiam vitiis multis obrutus est. Postquam cum ingenti exercitu contra Persas pugnaverat apud Plateas, ubi hostium copias vicerat atque Mardonius, Persarum regis gener, ceciderat, ab insula Cypro barbarorum praesidia depulit et pari exitu Byzantium expugnavit. Sed postremo, cum ob principatus cupiditatem totam Graeciam in suam potestatem redigere voluit, in Lacedaemoniorum suspicionem venit. Cum ephori eum in iudicium vocaverunt, Pausanias in Minervae templum confugit, ubi atrocem mortem invenit. Nam, dum in templo est, ephororum iussu cives valvas aedis obstruxerunt. Sic Pausanias belli gloriam turpi morte maculavit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione La volpe e il corvo
Corvus in excelsa arbore consederat ut caseum,quem de fenestra subduxerat, otiose manducaret.Accessit ad arborem vulpes, cuius calliditas omnibus nota est;vidit corvum et fraudem excogitavit ut ei caseum subtraheret. Itaque blandis verbis avem temptavit:"Nulla avis -inquit- tibi similis est,corve, nulla avis venustatem tuam vincit.Haud dubie vox tua par est pennarum tuarum pulchritudini".Tuam corvus vanus, laudibus vulpis inflatus,rostum stulte aperuit ut vocem ostenderet;sed caseum etiam emisit,quem vulpes celerit arripuit ac devoravit.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Difficile scontro con i Germani
Germani, colle exteriore occupato, non longius mille passibus a nostri munitionibus considunt. Ii in silvis equitatum tegunt: Postero die equitibus complent planitiem quae in longitudinem tria milia passuum patet.Praeterea hostes pedestres copias paulum ab eo loco abditas in locis superioribus constituerant. Dato signo, nostri equites circumdantur et tunc pedites proelium committunt. Acriter pugnantum est. Nostri magna virtuale sed gravi difficultate impetum sustinuerunt, denique vires refecerunt et, visis auxiliis supervenientibus, renovaverunt pugnam: ita victoria obtenta est. Saucii sed laeti denique in castra remeaverunt.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Gli ultimi re
Post Tarqinii Prisci mortem, regnum suscepit Servius Tullius, genitus ex nobili femina, captiva tamen et famula. Hic Sabinos subegit, montes tres urbi adiunxit: Quirinalem, Vimilanem, Esquilinum, fossis murum cinxit per tria milia passuum. Primus omnium regum censum instituit rem saluberrimam tanto futuro imperio, et cives in sex classes seu ordines distribuit.
Ex vita decessit quadragesimo quinto regni anno, scelere generi sui Tarqunii. L. Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus rex Romanorum, Volscos vicit, quae gens triginta milibus passum ab urbe distat; Gabios subegit intra quattuor annos; templum Iovi in Capitolio aedificavit. Ex regno et ex urbe Tarquinium expulerunt Brutus et Collatinus, cum viginti quinque annos regnavisset.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Alessandro Magno
Decessit Alexander, mensem unum, annos tres et triginta natus; vir supra humanam potentiam magnitudine animi praeditus. Puer acerrimis litterarum studiis eruditus fuit. Per quinquennium usus est Aristotele, philosopho praestantissimo, magistro cum tandem imperium accepisset, tantam militibus suis fiduciam fecit, ut, illo praesente, nullius hostis arma timerent. Nullum hostem invictum reliquit; nullam urbem absedit quam non expugnavisset. Victus denique est non virtute hostile, sed morbo extiabili.
…continua
Versioni Varie - Varie - Versione Eroismo di Attilio Regolo
Carthaginienses a Regulo duce, quem ceperant, petiverunt, ut Romam proficisceretur et pacem a Romanis obtineret ac permutationem captivorum faceret. Ille Roma cum venisset, inductus in senatum nihil quasi Romanum et uxorem a complexu removit et senatui suasit, ne pax cum Poenis fieret; dixit enim illos fractos tot casibus spem nullam habere; se tanti non esse, ut tot milia captivorum propter unum se et senem et paucos, qui ex Romanis capti erant, redderentur. Itaque obtinuit. Nam Afros pacem petentes non admiserunt. Ipse Carthaginem rediit, offerentibusque Romanis, ut eum Romae tenerent, negavit se in ea urbe mansurum esse, in qua, postquam Afris servierat, dignitatem honesti civis habere non posset. Regressus igitur ad Afri- cam omnibus suppliciis extinctus est.
…continua