Versioni Latine per il triennio - Volume unico - Pagina 160 - 60 - Resa dei pompeiani in Spagna

Tandem omnibus rebus obsessi quartum iam diem sine pabulo retentis iumentis aquae lignorum frumenti inopia colloquium petunt et id si fieri possit semoto a militibus loco. Ubi id a Caesare negatum et palam si colloqui vellent concessum est datur obsidis loco Caesari filius Afranii. Venitur in eum locum quem Caesar delegit. Audiente utroque exercitu loquitur Afranius: non esse aut ipsis aut militibus succensendum quod fidem erga imperatorem suum Cn. Pompeium conservare voluerint. Sed satis iam fecisse officio satisque supplicii tulisse perpessos omnium rerum inopiam; nunc vero paene ut feras circummunitos prohiberi aqua prohiberi ingressu neque corpore dolorem neque animo ignominiam ferre posse. Itaque se victos confiteri; orare atque obsecrare si qui locus misericordiae relinquatur ne ad ultimum supplicium progredi necesse habeat. Haec quam potest demississime et subiectissime exponit
…continua

Versioni Latine per il triennio - Volume unico - Pagina 63 - 9 - Il materasso di un debitore

augustus cum in villa esset atque iniqua febricula laboraret noctes inquietas plerumque agebat. etenim non amplius horas quinque quiescere poterat nec eas continuas cum somnum rumperet creber tristisque noctuae cantus ; unde fiebat ut nocte ter quaterve repente expergisceretur. qua molestia cum liberari non posset lectorem arcessere cogebatur ut vox legentis submissa aliquando somnum sibi conciliaret. olim, cum audivisset senatorem quendam quamvis aere alieno oppressum arte et graviter dormire solitum (esse) misit confestim in urbem servum qui vel magno illius culcitam emeret. demirantibus amicis et quaerentibus cur vellet alienam culcitam habere:"ad somnum conciliandum inquit illa culcita mihi opus est in qua homo qui tantum debebat, semper dormire potuit"
…continua