Sistema Latino - Volume 2 - Pagina 57 - 28 - Accuse alla classe nobiliare (Sallustio)

Superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari,reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maximas divitias esse; tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere; itaque postremo leges,maiestas vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos qui ea facere pudet aut paenitet,sed incedebunt per ora vestra magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes, proinde quasi ea honori, non praedae habeant. Servi,aere parati,iniusta imperia dominorum non perferunt; vos Quirites, in imperio nati aequo animo servitutem toleratis? At qui sunt ii qui rem publicam occupavere? Homines sceleratissimi,cruentis manibus,immani avaritia,nocentissimi et idem superbissimi.
…continua